hominibus suis ecclesiastica sacramenta preter baptisma parvulorum et penitentiam morientium. Condempnamus et ipsum ad restitutionem omnium fructuum, quibus monasterium Walthusen spoliauit infra sex annos, ex quo ipsi ueri possessores earumdem decimarum de iure exstiterunt. In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Nos dei gratia Abbas de Poumgartinperge, de S. Floriano et in Aneso decani iudices delegati a domino papa visis instrumentis iudicum delegatorum et receptis testibus et publicatis adtestationibus excomunicamus nobilem mulierem de Pilstein propter contumaciam et quia auctoritate eius Albero de Arnstein spoliat monasterium Walthusen decimis in Sinuwelvelden. Suspendimus tamen sententiam usque ad Nativitatem S. Marie, quod si ipsa medio tempore non resipuerit, extunc erit ligata predicta excomunicationis sententia et non solum ipsa sed et homines ipsius excepto baptismo parvulorum et penitentia morientium ecclesiastica carebunt comunione. Data anno ab incarnatione domini M. CC. XXX. In divisione Apostolorum apud Anesum in ecclesia sancti Georii. Kurz, Beiträge, IV. 450, aus dem Originale. CCCCLXXIX. Circa 1230. Otto von Rohr vermacht dem Kloster Kremsmünster zu einem Seelgeräthe für sich und sein Geschlecht einen Hof. C. Innotescat tam future quam presentis etatis successoribus, quod ego Otto de Ror tradidi libere et potestatiua manu Curtem Liupoldi ad altare sancte dei genitricis Marie sanctique Agapiti martyris in Chremsmunster cum omnibus attinentiis suis cultis et incultis, pratis et pascuis pro remedio anime mee ac parentum meorum, ipsum quoque ius Aduocatie in ipsa curte ita, ut, si necesse habeant fratres, unus de heredibus meis eligatur, qui defendat sine omni utilitate. Hanc itaque donationem ita confirmamus, quatinus in die anniuersarii mei fratres monasterii inde recipiant consolationem, unusquisque uidelicet poculum uini et panem album et quatuor oua in perpetuum, et ut ego habeam plenam procurationem loco sacerdotis in orationibus et elemosinis secundum consuetudinem loci illius. Hanc itaque donationem meam ratam facio et memorie commendatam presentis scripto et appensione sigilli tam mei quam Abbatis prefati monasterii Heinrici sub astipulatione testium subscriptorum. Testes: Pernhardus plebanus de Halle, Wolfram de Chemnaten, Magister Guido de Munster, Magister Rubertus, Albero de Pollenheim et filius eius Albero, Heinricus de Egendorf, Heinricus Funil, Poppo et filius eius Albertus, Maganus, Heinricus han, Otto, Vlricus de Ort, Eberhart et Otto Puzwekke, Otto de Ahliten, Ernst et Chunradus de Asperg, Hartwicus de Abteie, Merbot de Oede, Ernsto de steine, Heinricus, Chunradus, Hartwicus dentes, Dietmar de steina, Heinricus de Aiche, Vlric lintwurm, Heinricus de Oede et alii quam plures. Original auf Pergament mit 2 Siegeln und der Randnote: Circa annum domini MCCXXX., im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 79, Nro. 62. CCCCLXXX. Circa 1230. Ekbert, Bischof von Bamberg, gibt dem Spitale am Pyhrn drei Huben zu Hanfelden, Hulwarden und unter dem Berge Cyrian. In nomine sancte et jndiuidue trinitatis Ekkebertus dei gratia Babinbergensis episcopus Omnibus Christi fidelibus imperpetuum. Quia res rationabiliter gesta tum temporis mutabilitate, tum iniqua falsariorum assertione aboleri solet et prout (proinde) notum esse cupimus tam presentis etatis quam future posteritatis hominibus, quod nos hospitali sancte Marie in pede montis, qui Pyrdo nuncupatur, situm tres mansos in Hanvelden, in Hulwarden et sub monte Cyrian constitutos pro remedio anime nostre in ampliorem pauperum Christi, qui inibi recipiuntur, sustentationem, cum idem hospitale nouella sit plantatio, contradidimus et ne talis donatio ab aliquo possit irritari, presentem paginam conscribi et sigilli nostri inpressione duximus insigniri. Huius rei testes sunt Gundeloch decanus, Rulandus scolasticus, Lopoldus, Bertoldus nepos episcopi canonici maioris ecclesie, Heinricus decanus, Rvdegerus scolasticus, Evstachius, Sifridus canonici sancti Stephani, Sifridus notarius. Laici Gotefridus de Trvhsen, Pilgrinus de Klusen, Heinricus porcel, Heinricus de Hartenberc, Cvno, Heinricus de Stritberc. Original auf Pergament, dessen Siegel verloren gegangen, im k. k. geh. H. H. u. St. Archive zu Wien. Hormayr's Werke, III. 438. Urkundenbuch des Landes ob d. Euns. 44 CCCCLXXXI. Circa 1230. Heinrich, Graf von Ortenburg, schenkt sterbend dem Kloster Reichersberg das Gut Stockarn zum Seelgeräthe. In nomine Domini Amen. Hainricus Dei gracia Comes de Ortenberch universos, ad quos manaverit presens scriptum, nosse cupio, quod in articulo mortis constitutus ob remedium anime mee sive successorum meorum tradidi Ecclesie sancti Michaelis in Reichersperge mansum in Stokcharn liberum ab omni iure advocacie in usus et subsidium fratrum et sororum Deo inibi famulancium. Ut igitur hec tradicio in posterum maneat inconcessa (inconcussa), presentem paginam sigilli nostri appensione munitam ipsis dedi ad testimonium et cautelam testibus, qui aderant, subnotatis, qui sunt Chunradus Comes de Wazzerburch, Theodericus Abbas de Alderspach, Timo et Ulricus Sacerdotes de Steinkirchen, Otto de Stürpach, Wernhardus de Harbach, Wernhardus de Rotawe, Ulricus Cellerarius, Chalochus Marscalcus et alii quam plures. Mon. boie. IV. 435. CCCCLXXXII. Circa 1230. In nomine sancte et indiuidue trinitatis gebehardus dei gratia Patauiensis episcopus uniuersis Christi fidelibus in perpetuum. Ad tollendam in posterum omnem calumpniandi materiam facta modernorum siue negotia litterarum indigent testimonio confirmari. Huius ergo occasionis inducti necessitudine, notum esse uolumus tam futuris quam presentibus, qualiter lis controuersie, que inter plebanum de sæhssenchirchen ex una parte et inter dominum H. de Ernestinge ex altera parte super capella in hofchirchen iam diu uertebatur, prudenti arbitrorum consilio tandem in hunc modum fuit decisa. Arbitratum est enim ab arbitris utriusque partis, ut quatuor dominicales curie et curtes ipsis attinentes ad terminos iam dicte pertineant capelle, curtes dico presenti tempore cultas ita, ut coloni predictarum curiarum maiores decimas consueto iure et more persoluant plebano matricis ecclesie, sepulturam nichilominus recipiant apud capellam. Qui uero in curtibus prefatis consistunt, decimales nummos suo exhibeant capellario. Dotes quoque eiusdem ecclesie datis maioribus decimis parrochiali ecclesie apud capellam recipiant sepulturam. Indifferenter uero tam isti quam illi sollempnem baptismum et placitum christianitatis habeant aput matricem ecclesiam. Cetera uero predia prefati domini H. in terminis sint parrochialis ecclesie. Sed et hoc adnexum est, ut decima unius curie in sæhssendorf, quam perengerus decanus in ardarcher eiusdem ecclesie tunc sacerdos hucusque iure suo receperat, eo decedente de cetero in usus cedat plebani de sæhssenchirchen. Ad conpositionis quoque huius remedium et firmitatem emptum est prediolum quoddam in sæhssen et solutum precio utriusque aduersariorum, ut in usus predicte cedat parrochie et sit in signum et memoriale huius decisionis sempiternum. Et ut hec rata et inconuulsa perpetuo perseuerent, presentem paginam sigilli nostri inpressione et testium subscriptione conmunimus. Sunt autem hii testes: Rudigerus abbas de pomgartenberge, Herrandus prepositus de Walthusen, Perengerus decanus de ardacher, Chunradus plebanus de Mitterchirchen, Heinricus plebanus de sæhssenchirchen, Vlricus de sæhssen, Wezilo de tanne, Schroto de chnapperberge, Otto de Hædrichespach, Vlricus de harde, Heinricus de Mitterchirchen, Heinricus de inneruelde Et alii quam plures. Original auf Pergament mit Siegel, im Museal-Archive zu Linz. Kurz Beiträge, IV. 448. Circa 1230. CCCCLXXXIII. Heinrich und Chunrat von Volckendorf (Volkenstorf) verleihen dem Johann von Merswang Renten zu Rauhenwart. Nos Heinricus et Chunradus fratres de volchendorf Notum facimus vniuersis presentem litteram inspecturis, quod nos domino Johanni de Merswanch patruo nostro de bonis nobis collatis x. solidos reddituum in Rovhenwart contulimus presentibus testibus infrascriptis, qui sunt hii, Dominus Hermannus de Wolfgersdorf, Dominus vlricus, Dominus Marchardus, Dominus Chunradus fratres de Pilichdorf, Dominus Leupoldus de Sachsengange, Ropoto de sancto vito, Heinricus pincerna de hagspach. Original auf Pergament mit 2 Siegeln, im k. k. geh. H. H. u. St. Archive zu Wien. CCCCLXXXIV. Circa 1230. Die Äbbte zu Raitenhaslach und Ranshofen vergleichen sich vermöge eines Schiedsspruches dahin, dass das Patronatsrecht der Capelle in Neukirchen Letzterem zustehe. Ego Chunradus abbas in Raitenhaslach cum collegio suo et Ego Hainricus prepositus in Ranshouen cum contu (sic, conventu) suo in perpetuum. Cum agitaretur questio inter nos de proprietate capelle in Neunchirchen fundate in patrimonio beati Paneracii Ranshouen, site uero in terminis parrochialis ecclesie Halspach, que spectare dinoscitur ad monasterium Raitenhoslach, multis hinc inde habitis racionibus, laboribus et expensis de consilio prouidorum uirorum, ut liti finem inponeremus, ius utriusque ecclesie arbitrio conmissimus quatuor personarum duarum uidelicet utriusque monasterii hac condicione interposita, ut, si quatuor predicti in forma conposicionis concordare non possent, secundum arbitrium Chunonis decani Maioris ecclesie Saltzpurgensis totum negocium terminaretur et utraque pars per publicum instrumentum, ut staret ipsius arbitrio, firmiter compromisit. predictis igitur quatuor personis uidelicet priori et camerario de Raitenhoslach et decano et cellerario de Ranshouen ad arbitrium conuenientibus et concordare non ualentibus decanus saltzpurgensis sub presencia magnorum uirorum secundum prescriptam formam arbitratus est ita uidelicet, ut plebanus pro tempore in Halspach recipiat Capellam in Neunchirchen de manu prepositi iure patroni cum sua dote et eandem Capellam inofficiet, Ordinacio uero decimarum, de quibus eadem Capella in tecto luminariis et aliis necessariis prouideri debet et elemosina in festo sancti emmerammi distribui ad disposicionem pertinebit prepositi in Ranshouen. Et quia eadem capella disconsecrata esse dinoscitur, tam prepositus de Ranshouen quam plebanus de halspach reconsecracionem ipsius ecclesie procurabunt. Hoc autem arbitrium publicatum est presentibus alberto preposito maioris ecclesie Saltzpurgensis, Perhtoldo abbate de Bur, Hermanno preposito de werde, Pernhardo et Canonico et Plebano Saltzpurgensi, Gerhoho de matse, Rudolfo de Chothibach, Hainrico de Helphaw, Ortolfo et wolframmo militibus et aliis quam pluribus. ut autem hec forma arbitrii |