apostolicum præceptum et commutationem, quod non credimus, infringere tentaverit, sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum et hæc commutationis pagina in sua maneat firmitate perpetualiter. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scrinarii S. Romanæ ecclesiæ in mense Februario indictione secunda. Ussermann, Episcop. bamberg. Cod. probat. 28. Nr. 25. ex lib. privileg. LX. 1018. (8. Februar. Mainz.) · K. Heinrich II. schenkt dem Domcapitel von Bamberg das Gut Antisina in der Grafschaft des Grafen Arnold, welches er selbst vom Papste Benedict VIII. für das Gut Terma im Herzogthume Spoleto eingetauscht hatte. ... (Chrismon.) In nomine sanctae et Indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente Clementia romanorum Imperator Augustus. Nouerit omnium sanctae dei aecclesiae nostrique fidelium tam praesens aetas quam successura posteritas, qualiter nos apostolici patris ordinatorisque nostri Benedicti peticione in ipsa ordinationis nostrae die quoddam concambium apud suam sanctam romanam aecclesiam pari consilio utrobique collaudauimus. Donantes igitur sanctae praefatae aecclesiae in honore apostolorum Petri et Pavli constructae quoddam nostri iuris praedium Terma dictum in ducatu spoletano et in Comitatu narnensi situm contra tale praedium, quale sanctus Petrus habuit in loco Antisina dicto in pago et in comitatu Arnolfi comitis cum omnibus eius pertinentiis, videlicet seruis et ancillis, terris cultis et incultis, campis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pascuis, uiis, inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis uel inquirendis, rebus mobilibus et immobilibus et omnibus, quae quoquo modo iure nominari aut scribi possunt, utilitatibus eo videlicet tenore commutationis, quatinus idem praescriptus sancti Petri uicarius eiusque successores idem praedium Terma dictum habeant, teneant et ad usum sanctae romanae aecclesiae firmiter possideant. De contra uero dato predio Antisina et eius pertinentiis se ulterius non intermittant (intromittant). Igitur fidelium nostrorum communi consensu firmato concambio nouerit omnium dei nostrique. fidelium uniuersitas, qualiter tam pro senioris et anteccessoris nostri Ottonis scilicet tercii imperatoris quam pro nostro parentumque nostrorum remedio eundem sepe dictum locum ad stipendium canonicorum in coenobio sancti Petri sanctique Georgii Babenberc degentium per hanc imperialem nostrae traditionis paginam concedimus, donamus atque proprietamus cum omnibus eius pertinentiis et utilitatibus omnium contradictione remota, Precipientes igitur, ut neque imperator neque dux, neque episcopus neque comes neque magna uel parua persona Caros in Christo Babenbergenses fratres nostros in praefato predio inquietare, molestare, disuestire siue eundem locum commutare nisi communi fratrum consilio praesumat. Si quis uero hanc nostrae dominationis (?) paginam uiolare, quod absit, presumat; Cum iuda traditore indigestibilis buccellae gustum sumat Atque tormento inextinguibili poenas perpetualiter luat. Quod ne fiat, sed haec nostra traditio stabilis et inconuulsa nunc et in futurum permaneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri iussimus. Signum Domni Heinrici romanorum inuictissimi (Monogramma) imperatoris Augusti. Guntherius Cancellarius uice ercanbaldi archicappellani recognouit. Data. . . . . . Indictione I. Anno dominicae incarnationis Mill. XVIII: Anno uero domni Heinrici secundi regnantis XVIj Imperij autem iiij Actum. Nagel, Origin. boic. domus 278. Östreicher, geöffnete Archive, Jahrg. III. I. 501. Nr. 3. Mon. boic. XXVIII. II. 470. Nr. 293, aus dem Originale mit Siegel im k. bairischen Reichsarchive zu München. (Cf. Ussermann, Episc. bamberg. Cod. probat. 26. Nr. 23. Ort, Tag und Monat sind zwar in dieser Urkunde nicht angegeben, ergeben sich jedoch mit grosser Wahrscheinlichkeit aus der ähnlichen Tauschurkunde zwischen K. Heinrich II. und Papst Benedict VIII. welche mit der Datirung „VI: idus Februarii . . . . . . actum Moguncie“ in den Mon.-boic. XXVIII. II. 468. Nr. 292 abgedruckt ist.) 1025. Ohne Ort. LXI. Kaiserinn Kunigunde überlässt dem Bisthume Freising ihre Güter zu Ranshofen etc. Precaria seu Complacitatio Domnæ Chunigundæ Imperatricis Augustæ atque Venerandi Egilberti Frisingensis Ecclesiæ Episcopi. Anno Dominicæ Incarnationis Millesimo Vicesimo quinto Summæ Divinitatis miseratione provisum est, ut pia Deoque amabilis Domina Chunigunda Imperatrix Augusta ob amorem coelestis desiderii atque ob recordationem Divæ memoriæ Senioris sui Heinrici Imperatoris Augusti nec non ob quoddam vitæ temporalis emolumentum cum consilio gloriosi Ducis Bajoariorum Heinrici scilicet fratris sui cunctorumque procerum et Optimatum comitumque Bajoariae provintiae ac Judicum quædam sui juris prædia Rantersdorf sive Ranteshova, Hohperchach, Ostermuntinga, Veltchiricha nominata traderet in manus Venerandi Egilberti Frisingensis Ecclesiæ Episcopi et Advocati sui Vodalscalchi cum Ecclesiis ac decimis, cum foresto Willinhart ac forestariis, cum terris cultis et incultis, mancipiis utriusque sexus, vineis, molendinis et cum omnibus juste et legaliter ad ea pertinentibus, exceptis tantum quinque servilibus mansis cum pratis ad eosdem rite pertinentibus in beneficio Bezelini sitis, quod nuncupatur . . . . . et quinque servis cum quatuor ancillis, quibus ipsum beneficium tunc temporis erat possessum, quod videlicet beneficium ea lege, ut dictum est, ipsa Domna Imperatrix Augusta tradidit in proprium Uxori præfati Bezelini absque Venationibus et saginationibus ac sine lignorum incisionibus in foresto jam dicto. Excepit etiam memorabilis Imperatrix Camerarium unum Azili nominatum absque beneficio sui (sic) et famulas duas Peza et Raza nominatas. Insuper etiam Imperatrix Augusta tradidit eidem Episcopo, quidquid visa est habere in loco Hal dicto cum utriusque sexus mancipiis, ædificiis, terris cultis et incultis, sartaginibus ac locis sartaginum ac locis onustariis Witevendin censalibus et cum omnibus jure et legaliter ad ipsam Salinam respicientibus atque cum omnibus rebus, quas visa est habere supra fluvium Sala nominatum, ea videlicet ratione, ut ipsa venerabilis Domina, quamdiu Deo ordinante viveret, . . . . res omnes supra memoratas in integrum possideret. Post discessum vero vitæ mortalis pro elemosina piæ memoriæ Domini sui Heinrici Imperatoris adoptato quoque propriæ animæ remedio ad altare S. Mariæ semper Virginis Sanctique Confessoris Christi Corbiniani Frisingæ corporaliter quiescentis, in jus videlicet atque dominium egregij Antistitis Egilberti Successorumque suorum lege precaria refunderentur. Testes: Gerolt Comes, Fridirih Comes, Arnolt Comes, Hartvvic palatinus Comes, Adalpero Comes, Tiemo Comes, Poppo Comes, Piligrim Comes, Altman Comes, Item Gerolt Comes, Gunspolt Comes, Heinrih filius Tiemonis comitis, Peraholt filius Friderici comitis, Gerolt filius Geroldi comitis, Sarhilo filius Sarhilonis comitis, Gerolt, Maganus, Gamanolf, Albrih, Item Gamanolf, Helmperht, Hartvvic, Ekkihart, Luitolf. Meichelbeck, Hist. Frising. I. 219. Orig. im k. bairischen Reichsarchive zu München. (Conf. Lang, Regesta I. pag. 74.) 1039. 1. Mai. Nouiomago. LXII. Kaiser Konrad II. schenkt dem Grafen Piligrim im Matichgau den Ort Metemenhaa. (Mettmach.) (Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Chuonradus diuina fauente clementia romanorum Imperator Augustus. Omnium Christi nostrique fidelium tam futurorum quam praesentium sciat industria, qualiter nos ob interuentum ac petitionem dilectissimae contectalis nostrae Gisilae imperatricis Augustae necnon unicae prolis nostrae Heinrici regis Burgundionum fideli nostro comiti Biligrimo regalem mansum in loco Metemenhaa dicto in pago Matgouue in comitatu eiusdem Biligrimi situm cum omnibus ad eundem mansum pertinentibus in proprium tradidimus cum areis, edificiis, mancipiis utriusque sexus, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, molis, molendinis, piscationibus, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, quae ullo modo inde prouenire poterit, eo nimirum tenore, ut praescriptus Biligrim de eodem manso liberam deinceps habeat potestatem tenendi, tradendi, commutandi, precariandi uel quicquid sibi placuerit, inde faciendi. Et ut haec traditionis auctoritas stabilis et inconuulsa omni tempore perseueret, hoc praeceptum inde conseriptum manuque propria roboratum sigilli nostri impressione precepimus insigniri. Signum domni Chuonradi inuictissimi (Monogramma) Romanorum Imperatoris Augusti. Theodericus Cancellarius uice Pardonis Archicapellani recognouit. Data Kal. Maii Indict. VII. Anno dominicae incarnationis M.XXX.VIIII. anno autem domni Chuonradi secundi regnantis XII. Imperantis vero XIII. Actum Nouiomago, feliciter. amen. Schultes, Histor. Schriften. II. 340. Mon. boic. XXIX. I. 50, aus dem Originale mit aufgedrucktem Siegel im k. bairischen Reichsarchive zu München. 1040. 9. Jänner. Regensburg. LXIII. K. Heinrich schenkt der Kirche des heil. Pancraz zu Ranshofen allen Zehent des Prädiums Ranshofen. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Rex omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter nos super altare Urkundenbuch des Landes ob d. Euns. 6 sancti Pancracii in parrochia, que dicitur Ranshouen, omnem decimationem ipsius predii tam de cultis agris, pratis, pascuis, campis, siluis uenationibus, piscationibus quesitis et inquirendis cum omni utilitate, que ullo modo inde prouenire potest, in perpetuum dedimus atque tradidimus ea scilicet ratione, ut dei seruicium a clericis ibidem manentibus cottidie stabilitum permaneat. Hec traditio facta est in conspectu H, cui ducatum ipsius regni dedimus, et archiepiscopi Saltzburgensis ecclesie Ditmaro, Niceni, Laodicensis episcopi et Perngeri patauiensis episcopi. Si autem predictus dux aut aliquis successorum suorum hanc traditionem irritam fecerit, nostri nostrorumque successorum regum siue imperatorum iuris sit defendere. Et ut hec nostra regalis traditio stabilis et inconuulsa permaneat omni euo, hanc cartam inde iussimus conscribi [et nostri sigilli munimine insigniri. Signum D. Heinrici Regis invictissimi. Theodoricus Cancellarius vice Partonis Archicapellani recognovi. Data V. Id. Januarii Ind. VIII. An. d. Inc. MXL. Anno autem D. Heinrici ordin. XII. Regni Anno primo. Act. Ratisb. feliciter. Amen.] Hier aus einem Cod. (Die ein Hund, Metrop. III. 146. Mon. boic. III. 311. pergam. sec. XIV in der k. bairischen Hofbibliothek zu München. geklammerten Worte am Ende fehlen in dieser Handschrift, und sind aus dem Abdrucke der Mon. boic. beigefügt. Die Urkunde dürfte wohl kaum echt sein.) 1040. 18. Jänner. Regensburg. LXIV. Kaiser Heinrich bestimmt die Gränzen der Pfarre Ranshofen und ihrer Zehente. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Imperator ac semper augustus omnibus christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter soluimus decimationes S. Pancratii in parrochia Ranshouen cum prediis, que iacent infra terminos istos: De flurnespach usque in grabense, deinde super montem, qui dicitur Hounsperch, usque ad flumen, quod dicitur Mulebach, Deinde půchperch usque ad lapidem, qui dicitur wartstain, Deinde ad locum, qui dicitur durchfere usque makkingen. Insuper tradidi predia, que sunt infra istos terminos saltzpurch ad soluendas rursus decimationes sancti Pangracii Ranshouensis. De růchohesperig usque ad flumen, quod dicitur Ogete, Deinde Liuterbach usque riute. Similiter quoque soluimus decima |