Imágenes de páginas
PDF
EPUB

legiis libertatibus et immunitatibus, concessis magistris in theologia ac doctoribus legentibus et studentibus commorantibus in studio generali Parisiensi, gaudeant et utantur et quod illi, qui processu temporis bravium meruerint in illa facultate, in qua studuerint, obtinere sibique docendi licentiam, ut alios erudire valeant, 5 ac magisterii seu doctoratus honorem pecierint elargiri per magistrum seu magistros doctorem vel doctores illius facultatis, in qua examinatio fuerit facienda, preposito ecclesie Wormatiensis, qui pro tempore fuerit, vel eius sufficienti et idoneo, quem ad hoc idem prepositus duxerit deputandum, vicario, prepositura vero ipsius ecclesie vacante illi, qui ad hoc per dilectos filios capitulum ipsius 10 ecclesie deputatus extiterit, presententur, idemque prepositus vel vicarius aut deputatus, ut prefertur, magistris et doctoribus in eadem facultate actu inibi regentibus convocatis, illos in hiis, que circa promovendos ad magisterii seu doctoratus honorem requiruntur, iuxta modum et consuetudinem, qui super talibus in generalibus studiis observantur, examinare studeat diligenter eisque, si ad hoc 15 sufficientes et idonei reperti fuerint, huiusmodi licentiam tribuat et magisterii seu doctoratus honorem conferat et etiam largiatur. Illi vero, qui in eodem studio dicte ville examinati et approbati fuerint ac docendi licentiam et honorem huiusmodi obtinuerint, ut est dictum, extunc absque examine et approbatione alia legendi et docendi tam in villa predicta quam in singulis aliis generalibus studiis, 20 in quibus voluerint legere et docere, statutis et consuetudinibus quibuscunque contrariis apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis nequaquam obstantibus, plenam et liberam habeant facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis et ordinationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipo25 tentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat. Ianue x. kalendas novembris, pontificatus nostri anno octavo.

30

35

Aus dem originale der Heid. univ.-bibl.: schrank I (stiftungsurkunden), nr. 1.
Die erste zeile in verlängerter schrift. Innerhalb des umgeschlagenen randes links:
C?; ausserhalb rechts von der hand des schreibers: Rta [Registrata] gratis | Io.
de Malesicz x. Auf der sehr beschmutzten rückseite in der mitte: Io. Gerlati [?];
am rande links: Petra . Bleibulle fehlt ietzt; ein rest der rothen und gelben seiden-
fäden vorhanden.
1) So.

3. Ruprecht I. pfalzgraf nimmt den mag. Marsilius von Inghen zu seinem pfaffen und zu einem anheber des studiums in Heidelberg an. Heidelberg 1386 iuni 29.

Wir Ruprecht der elter etc. bekennen etc., daz wir meister Marsilius von Inghen zu unserm pfaffen gewonnen haben und daz er uns getruw und holt sin sal, unsern schaden zu warnen und unser bestes zu werben, und auch daz er uns unsers studium zu Heidelberg ein anheber und regirer und dem furderlich for sin sal, als er uns daz alles glopt und gesworne hat, und darumb sollen wir im 40 geben ierlichen zweihundert gulden, zu iglicher fronvasten funftzig gulden, und verschaffen im die of unser herbesture, die wir ierliche setzen of unser stat zu Heidelberg, und heissen auch unsere burger doselbes, daz sie dem selben meister Marsilien als unserm verweser des obgenanten unsers studium die obgenanten zweihundert gulden iars bevor abe geben und reichen sollen von unser obgenanten 45 sture zu iglichem vorgenanten zil. Orkunde diz brif versigelt mit unserm an

hangendem ingesigel. Datum Heidelberg in die beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini m.ccc.lxxx. sexto.

Aus dem Pfälzer copialbuch im generallandesarchive Karlsruhe: copialbücher nr. 465. f. 80b.

4. Ruprecht I. giebt allgemeine bestimmungen über die einrichtung des Heidelberger 5 studiums. Heidelberg 1386 oct. 1.

Rupertus senior dei gracia comes palatinus Reni, sacri imperii elector et Bavarie dux. Ne libertate nobis concessa per sedem apostolicam super studio Heidelbergensi ad instar studii Parisiensis fundando videamur abuti et ex hoc divino iudicio subiacentes concesso privilegio privari mereamur, provido consilio 10 perpetuis temporibus in illo statuimus observandum, ut universitas studii Heidelbergensis regatur disponatur et reguletur modis et maneriebus in universitate Parisiensis solitis observari, ac ut Parisiensis studii ut pedissequa utinam digna || modis convenientibus gressus imitetur; videlicet ut quatuor sint in eo facultates: prima sacre theologie seu divina, secunda iuris canonici et civilis, que propter sui 15 propinquitatem pro una facultate disponimus estimari, tercia medicine, quarta facultas artistarum seu artium liberalium, triplicis scilicet philosophie, prime naturalis et moralis, subservientium filiarum, quam in quatuor nationes, sicut et Parisius est, volumus dividi et distingwi; quodque omnes hee facultates et nationes unam faciant universitatem singulique studentes in quacunque dictarum facultatum 20 ut filii legitimi unius matris indivise ad illam reducantur. Item, quod illa universitas uno rectore gubernetur, magistro in artibus, sicut est Parisius, et nullius alterius facultatis doctore vel magistro, quem etiam quater in anno diebus, quibus id fieri Parisius est consuetum, scilicet in crastino beati Dionisii die, quo cantatur in ecclesia dei: o adonai et dux domus Israel; in vigilia annuncciationis dominice, 25 si ante festum palmarum venerit, si vero post palmarum, die Veneris ante palmarum, et in crastino nativitatis beati Ioannis baptiste volumus innovari; quodque singuli magistri et doctores antequam ad actus communes studii nostri almittantur, iurent, quod servabunt statuta iura privilegia libertates immunitates et franchisias eiusdem studii et non revelare secreta illius, ad quemcunque statum 30 devenerint, quodque servabunt honorem rectoris et rectorie nostre universitatis ac rectori obedient in licitis et honestis, ad quemcunque gradum ipsos in posterum contigerit promoveri. Insuper quod singuli magistri et bachalarii singularum facultatum legant et actus scolasticos exerceant in cappis ac in habitibus incedant modo proportionali et consimili, quo illud Parisius in eisdem facultatibus hactenus 35 fuit observatum. Volentes nichilominus, quod si aliqua facultas natio vel persona se predictis opposuerit vel ea seu eorum aliquod pertinaciter noluerit observare,, quod deus avertat, extunc et deinceps illa, si monita non desistat, consortio dicti studii nostri sit privata nec nostra gaudeat defensione vel tutela. Preterea volumus et ordinamus, quod congregatis suis suppositis tota universitas dicti studii nostri, 40 quelibet facultas, natio vel provincia eiusdem possit condere statuta licita et sibi congrua, dum tamen dictis et dicto studio nostro per illa vel eorum aliquod nullum fiat preiudicium nec qualecunque derivetur impedimentum, quodque singulorum sua statuta ad eorum observantiam statuentes suos et sequaces eorum perpetuis temporibus reddant obligatos. Et quia in universitate Parisiensis studii 45

singuli servientes eiusdem singulis privilegiis gaudent, quibus magistri et scolares illius privilegiati sunt, dicto studio nostro in Heidelberg iniciando ampliore favore concedimus per presentes, ut universi servientes sui, videlicet bedelli librarii stacionarii percomenarii scriptores illuminatores et alii famulantes eidem, omnes 5 et singuli eisdem privilegiis franchisiis immunitatibus et libertatibus gaudeant in ipso sine fraude, quibus magistri et scolares eiusdem per nos existunt pro nunc vel etiam postea erunt privilegiati. In cuius testimonium maius sigillum nostrum una cum illustrium Ruperti iunioris et Ruperti preiunioris ducum Bavarie, nostrorum consangwineorum, de corum consensu et voluntate, et sigillo opidi 10 nostri Heidelberg supradicti presentibus litteris duximus apponenda1). Datum Heidelberg in die beati Remigii confessoris, anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto.

15

20

Aus dem orig. der Heid. univ.-bibl.: schr. I, nr. 2. Die siegel an pergamentstreifen, das erste, das reitersiegel des ausstellers, sehr beschädigt; die siegel der beiden andern Ruprecht vortrefflich erhalten; das siegel der stadt Heidelberg verloren. Uebrigens sind sämmtliche orig.-urkunden Ruprechts von 1386 oct. 1. von derselben hand mit blasser tinte auf kleinen weichen pergamentblättern geschrieben und alle sehr mangelhaft stilisirt. - 1) So.

5. Ruprecht I. ertheilt lehrern und schülern des Heidelberger studiums schutz und geleit und die freiheiten des Pariser studiums. Heidelberg 1386 oct. 1. Rupertus senior dei gracia comes palatinus Reni, sacri imperii elector et Bavarie dux. Post noctem aurora lucens, post nubila tempora serenum, post algores hiemis flagrans flos vernalis excitat oblectat et provocat odorantes; quippe etsi varia vis nature variis successive bonis vicissim succedentibus, luce nova, clari 25 iubilo florumque valore, visum animum et olfactum carnetenus exhilarat, quanto ¦ magis mentetenus eius amotis tenebris, scientiarum radiis, moderatis passionibus, virtutum incrementis, abiectis et ignaviis, caritatis amore, surgens alta seges spiritualis delicias inducit honestatis, maxima hec et alia magna nutrix vite, magistra morum, fons bonitatis, vera sophia quatuor facultatibus legi Christi ab ipso derivatis 30 agenda1) secernens et omittenda, videlicet viros virtute conspicuos, stabiles respublicas, patrias temporali prosperitate fecundas et2) habundas bonis omnibus aptat regulat et importat. Sane cum sanctissimus in Christo dominus Urbanus digna dei providencia papa modernus, solita sua clemencia et pietate circa nos exuberante, luce nova, tempore claro et spiritus almi ardore novo universalem 35 ecclesiam et presertim patriam nostram sublevare disponens, studium generale Parisiensis ad instar studii singulis privilegiis, quibus dictum studium Parisiense privilegiatum est vel hactenus fuit insignitum, in opido nostro Heidelberg Wormaciensis diocesis instituerit elevari, sicud in literis eiusdem desuper confectis plenius est expressum, nos communis utilitatis anheli, leti de concesso, grati pro accepto et 40 pro viribus nostris universali viceversa et Romane ecclesie parati deservire, dono tam magnifico tamque liberali supperaddere volentes et ut singuli scolares dictum studium avidius visitent, quo se in ipso franchisiis amplioribus et libertatibus viderint insig nitos tutos et defensos, universis et singulis patefacimus per presentes, quod nos omnes et singulos magistros et scolares presentes et futuros studii memorati, ipsum 45 accedentes et recedentes ab eodem, in nostra et successorum nostrorum custodia speciali, salvo conductu et salvigardia recepimus, per presentes universis nobis

subiectis sub amissione benivolencie nostre et pena sexaginta florenorum ponderosorum auri fisco nostro applicandorum tociens, quociens fuerit commissa, preter et ultra penas a iure seu nostre patrie consuetudine pro qualitate delicti eis infligendas districtius inhibendo, ne quicunque eorum cuicunque scolarium seu magistrorum venienti ad dictum studium vel recedenti ab illo seu actu existenti 5 in eodem quamcunque iniuriam verbo vel facto in persona rebus vel honore, quovis quesito colore, inferre presumat vel consilium auxilium seu favorem ministret inferenti. Quam penam per advocatum et iudicem nostrum in opido Heidelberg existentem pro tempore vel alium per eos ad hoc constitutum, quibus tenore presencium plenam et omnimodam super huiusmodi concedimus potestatem et 10 vices nostras committimus, a singulis iniuriantibus tociens, quociens fuerit commissum, sine spe remissionis qualiscunque predictos ad usus volumus exigi accipi et requiri et nichilominus magistro seu scolari leso iuxta qualitatem lesionis sive dampni emendam fieri condignam et ad hoc illum, qui lesit magistrum vel scolarem, per eosdem advocatum et iudicem vel eorum deputatum simpliciter 15 et de plano, facti veritate solum inspecta, quanto cicius possibile fuerit, auctoritate nostra compelli. Et ne per ignoranciam huiusmodi nostre concessionis se quis valeat excusare, presentem literam desuper confectam singulis annis in festo omnium sanctorum in ecclesia dicti opidi nostri infra missarum solempnia populo presente in vulgari volumus legi et exponi et valvis eiusdem ecclesie idem vulgare 20 per octavas festi predicti affixum derelinqui. Insuper omnes et singulos dictos magistros et scolares presentes advenientes et recedentes in omnibus districtibus nobis subiectis omnibus et singulis privilegiis et franchisiis, libertatibus et immunitatibus volumus gaudere, quantum consuetudo patrie hoc tollerare potest, quibus magistri et scolares in universitate Parisiensi studentes per illustrissimos 25 Francorum reges hactenus in regno Francie privilegiati exstiterunt. In quorum testimonium maius sigillum nostrum una cum illustrium Ruperti iunioris et Ruperti preiunioris ducum Bavarie, nostrorum consangwineorum, de eorum consensu et voluntate et sigillo opidi Heidelberg supradicti presentibus duximus apponenda3). Datum Heidelberg in die beati Remigii confessoris, anno domini millesimo 30 trecentesimo octuagesimo sexto.

Aus dem orig. daselbst I, nr. 3. Die siegel samt den pergamentstreifen verloren. --1) derivatis iustum agenda, or. Iustum ist anscheinend vom schreiber durchstrichen. - 2) et, von derselben hand eingeschaltet. — 3) So.

6. Ruprecht I. bestimmt die feststellung der miethspreise in der stadt und die art, 35 wie streitigkeiten über dieselben erledigt werden sollen, und verfügt, dass seine beamten alle zwei iahre die beobachtung dieser satzungen beschwören sollen. Heidelberg 1386 oct. 1.

Rupertus senior dei gracia comes palatinus Reni, sacri imperii elector et Bavarie dux. Ne duce avaricia magistri ac scolares studii nostri Heidilberg precio 40 domorum immoderato per opidanos nostros opidi eiusdem gravari valeant, futuris periculis obviare volentes tenore presencium in perpetuam rei memoriam duximus statuendum, ut deinceps singulis annis elapso festo nativitatis dominice unus expertus de universitate nostra pro scolaribus et alius opidanus prudens pius et circumspectus pro parte opidanorum pro taxa domorum per stu- 45

dentes inhabitatarum || debeant deputari, quodque proprietarius domus inhabitate per scolares huiusmodi taxa, quam iidem deputati bona fide et uno consensu ac eciam in casu discordie, quam tercius de consensu eorum vel parcium advocatus cum ipsis seu eorum altero super ipsa domo estimabunt, sub pena perdicionis 5 census anni illius debeant1) contentari. Insuper omnibus et singulis magistris et scolaribus studii predicti liberam licenciam impertimur, ut positis ad manus rectoris studii predicti fideiussoribus burgensibus vel uno burgense sufficiente de solvendo taxam per dictos taxatores pro domo, quam volunt introire, consueto tempore taxandam domino domus eiusdem, liceat eis et eorum cuilibet omnem 10 domum opidanorum nostrorum Heidelberg), quam non inhabitatam invenerint, ad taxam quatuor terminis quatuor temporum anni persolvendam introire; volentes equitate dictante, quod pecunias, quas idem intrans vel scolares intrantes pro reparacionibus necessariis eiusdem domus exposuerint, quam necessitatem discrecioni taxatorum examinandam committimus, eidem scolari seu eisdem scolaribus 15 de pecunia taxata persolvenda plene defalcetur. Ceterum singulos magistros et scolares volumus et mandamus per advocatum iudicem nostrum ac omnes officiatos nobis subiectos manuteneri et defendi in quieta possessione domorum conductarum vel ad taxam inhabitatarum per ipsos modo predicto nec eis seu alicui eorum per quemcunque, cuiuscunque fuerit eminencie vel auctoritatis, quodcunque im20 pedimentum in tali possessione fieri vel inferri. Preterea quieti scolarium favere volentes, rectori studii nostri et quatuor procuratoribus quatuor nacionum facultatis arcium pro tempore futurarum futuris et pro tempore existentibus et super illos rectori ac universitati studii nostri seu deputatis ab eisdem omnem et totalem iurisdicionem super locagiis domorum per scolares inhabitatarum, super vendicio25 nibus et contractibus librorum ac eciam mutuatis pecuniis scolarium nostri studii necnon collectarum solvendarum cum omnibus eorum emergenciis dependenciis et connexis tenore presencium elargimur, expresse precipientes advocato sculteto ceterisque officiatis pro tempore in opido nostro Heidilberg constitutis, quod omnes et singulos scolares super huiusmodi causis ad rectorem remitti petentes sub pena 30 perdicionis sui officii et centum florenorum fisco nostro applicandorum remittant ad eundem. Insuper eisdem officiatis nostris precipimus, ut rectore requirente pro suarum sentenciarum execucione contra scolares rebellare volentes nostrum et eorundem subsidium et iuvamen nostris clientibus et servientibus1) in huiusmodi assistant eisdem, optenta tamen contra clericos a domino episcopo Wormaciensi 35 vel deputato ad hoc per ipsum licencia oportuna. Mandamus eciam, ut prefati officiati nostri in opido predicto constituti de biennio in biennium dictum privilegium in presencia deputatorum universitatis dicti studii nostri in aliqua ecclesiarum iurent bona fide in omnibus suis punctis pro viribus observare et, quantum in eis est, facere observari sine fraude. In cuius testimonium maius 40 sigillum nostrum una cum illustrium Ruperti iunioris et Ruperti preiunioris ducum Bavarie, nostrorum consangwincorum, de eorum consensu et voluntate et sigillo opidi nostri Heidilberg supradicti presentibus litteris duximus apponendum '). Datum Heidilberg in die beati Remigii confessoris, anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto.

45

Aus dem orig. daselbst I, nr. 4. Nur noch ein rest vom siegel des älteren Ru-
precht vorhanden.
*) Hier so.

1) So.

« AnteriorContinuar »