Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nota Urbi et populo contingat principis aures.
Dedecus ille domûs sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio; sit tanti vita dierum

Paucorum. Quidquid melius leviusque putâris,

Præbenda est gladio pulchra hæc et candida cervix.
Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt dî.
Carior est illis homo, quàm sibi. Nos animorum
Impulsu, et cæcâ magnâque cupidine ducti
Conjugium petimus partumque uxoris: at illis
Notum, qui pueri, qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
Exta, et candiduli divina tomacula porci;

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat sævosque labores
Et Venere, et cœnis, et plumâ Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certè
Tranquillæ per virtutem patet unica vitæ.

Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam, coloque locamus.

315

320

325

330

335

340

SATIRA XI.

ATTICUS eximiè si cœnat, lautus habetur ;
Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno
Excipitur vulgi, quàm pauper Apicius? Omnis
Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum

De Rutilo. Nam dum valida ac juvenilia membra
Sufficiunt galeæ, dumque ardent sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges et regia verba lanistæ.

Multos porrò vides, quos sæpè elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregius cœnat, meliùsque miserrimus horum,
Et citò casurus jam perlucente ruinâ.

5

10

Interea gustus elementa per omnia quærunt,
Nunquam animo pretiis obstantibus: interiùs si
Attendas, magis illa juvant, quæ pluris emuntur.
Ergo haud difficile est, perituram arcessere summam
Lancibus oppositis, vel matris imagine fractâ,
Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile sic veniunt ad miscellanea ludî.

15

20

Refert ergo, quis hæc eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est; in Ventidio laudabile nomen
Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego jure
Despiciam, qui scit, quantò sublimior Atlas

Omnibus in Libyâ sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantùm ferratâ distet ab arcâ

25

Sacculus. E coelo descendit Γνώθι σεαυτόν,

Figendum et memori tractandum pectore, sive
Conjugium quæras, vel sacri in parte senatûs
Esse velis nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in quâ se transducebat Ulyxes.
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas; te consule, dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho buccæ.
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus

In summis minimisque, etiam quum piscis emetur ;
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantùm
In loculis. Quis enim te, deficiente crumenâ,
Et crescente gulâ, manet exitus, ære paterno
Ac rebus mersis in ventrem, fœnoris atque
Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.
Non præmaturi cineres, nec funus acerbum
Luxuriæ; sed morte magìs metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romæ
Et coram dominis consumitur: indè ubi paulùm,
Nescio quid, superest, et pallet fœnoris auctor,
Qui vertêre solum, Baias et ad ostrea currunt.
Cedere namque foro jam non est deterius, quàm
Esquilias a ferventi migrare Suburâ.
Ille dolor solus patriam fugientibus, illa

Mæstitia est, caruisse anno Circensibus uno.
Sanguinis in facie non hæret gutta: morantur
Pauci ridiculum effugientem ex Urbe pudorem.

Experiêre hodie, nunquid pulcherrima dictu,
Persice, non præstem vitâ, vel moribus et re;

30

35

40

45

50

55

Sed laudem siliquas occultus ganeo; pultes

Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas. cakes Nam, quum sis conviva mihi promissus, habebis

60

Evandrum, venies Tirynthius, aut minor illo
Hospes, et ipse tamen contingens sanguine cœlum;
Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
Fercula nunc audi nullis ornata macellis.

De Tiburtino veniet pinguissimus agro

65

Hædulus, et toto grege mollior, inscius herbæ,

Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,

Qui plus lactis habet, quàm sanguinis; et montani
Asparagi, posito quos legit villica fuso.
Grandia præterea tortoque calentia fœno

Ova adsunt ipsis cum matribus, et servatæ
Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvæ :
Signinum Syriumque pyrum, de corbibus îsdem
Emula Picenis et odoris mala recentis,
Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Autumnum et crudi posuêre pericula succi.
Hæc olim nostri jam luxuriosa senatûs
Cœna fuit. Curius, parvo quæ legerat horto,
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc
Squalidus in magnâ fastidit compede fossor,
Qui meminit, calidæ sapiat quid vulva popinæ.
Sicci terga suis, rarâ pendentia crate,
Moris erat quondam festis servare diebus,
Et natalitium cognatis ponere lardum,
Accedente novâ, si quam dabat hostia, carne.
Cognatorum aliquis, titulo ter consulis, atque
Castrorum imperiis et dictatoris honore

70

75

80

85

Functus, ad has epulas solito maturiùs ibat,

Erectum domito referens a monte ligonem.

Spaces
Quum tremerent autem Fabios, durumque Catonem, 90
Et Scauros, et Fabricios, postremò severos
Censoris mores etiam collega timeret ;
Nemo inter curas et seria duxit habendum,
Qualis in oceani fluctu testudo nataret,
Clarum Trojugenis factura ac nobile fulcrum:
Sed nudo latere et parvis frons ærea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.

Tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes,
Urbibus eversis, prædarum in parte repertâ
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis
Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
Ac nudam effigiem clypeo venientis et hastâ
Pendentisque dei, perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino.
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque majestas præsentior, et vox
Nocte ferè mediâ, mediamque audita per Urbem,
Littore ab Oceani Gallis venientibus, et dîs
Officium vatis peragentibus, his monuit nos.
Hanc rebus Latiis curam præstare solebat
Fictilis et nullo violatus Jupiter auro.

95

100

105

[ocr errors]

Illa domi natas nostrâque ex arbore mensas

110

115

« AnteriorContinuar »