ieiunus sermo eximiis derogasse videatur praeconiis: ego tamen tarditatem meam, quae ex alto dabitur, diligentia compensatum iri conabor, et quo minus possim ingenio, eo magis mihi et ignorantiae meae parsum et delatum iri confido. Verum quemadmodum in priscorum respectu, mutus mihi et elinguis videor: ita in modernorum non balbus, satque erit priscorum ingenia, quae exprimere sicme et aridum ingeniolum prohibet, colere saltim et mirari. Maior fateor extat huius operis amplitudo, quam vel aetate mea percenseri, vel ingenio hebeti possit comprehendi, eum virum deposcens, qui et in oratoria excellat, et multarum artium peritiam teneat, et cui acre, celerrimum atque argutum ingenium contigisset, Herculeo magis robori quam meo conveniens. Si igitur minus ornate atque graviter, quam vel rei assumptae dignitas, vel legentium expectatio exigit, opus praesens implevero: id meae deputetur partim inscitiae, partim rerum magnitudini, quas pertracto, et tribuatur venia iusto errori, qui imperfectus perfectum non poteram texere opus. Non enim tantummodo nostra, sed et priscorum aetas a me describenda, plena est egregiis gestis, plena pulchrorum varietate facinorum, plena est virorum illustrium casibus, et multifariorum exemplorum sarcinis adeo gravida, onerosaqua, et rarus tanta dicendi facultate redundet, tam nitido et perspicaci ingenio polleat, qui non aliquando patriae nostrae tam seditiones quam factiones, varias quoque illius transmutationes et exterminia descripturus, non saepe balbutiat, non aliquando arescat. Si qua igitur in re lector offensus fuerit, veniam precor dare velit vel ignorantiae, vel verbositati; sit quaeso pronior ad indulgentiam, quam ad reprehensionem, et hoc a me rogatus observet, ut quod minus bene, minus accurate aut legitime scriptum adverterit, benigniter emendet: ego enim ingenue profiteor, et debilius me scripsisse et hebetius dictasse, quam rerum maiestas et pondus requirebat. Ex eo autem praecipue veniam datum iri opinor infantiae meae, quod aliis doctis et eruditis viris silentibus, prior ad scribendum consurrexi, malens aliquid parum culte, parumque concinne, quam nihil scripsisse. Quod si caetera displicebunt, affertio certe mea et pietas in patriam non poterint culpari. Satis insuper erit mihi, dum commendari nequibo, contemptum apud proprios effugisse, et non dicendi peritis, sed a literarum sapore ieiunis, satisfecisse: quodcumque enim ingenium meum praestare potuit, in praesens opus ad patriae ornamentum conieci. Neque enim, quia multa dare non potui, manum ex toto a labore retrahere licitum putavi; unusquisque enim tanti in patriam debitor est, quantum ingenii sui vires valent exsolvere; extremus putandus, qui illam aliquo munere non extulerit, non adiuverit. Exigebas enim Reverendissime Pater, iure tuo, a me illustrandae patriae causa, ut res gestas superiores et praesentes stylo meo literis mandarem, astruens non mediocrem me rei nostrae publicae allaturum profectum, si praesentibus vetera coniungerem, ex utrisque corpus perpetuae Historiae compendinaturus: ego itaque, etsi caeteris historio graphis ingenio et studio doctrinae posthabendus sim, nec ulla ratione illis conferendus, iussione tamen tua et auctoritate fretus, opus arduum et ingens obedienter aggressus sum, singulis Poloniae proceribus, satrapis, optimatibus et alumnis summo solatio et usui illud fore arbitratus. In quibus si quid inconcinnius scriptum offenderint, imperiti ingenii arrogantiae non deputent, sed primum caritati profundae in patriam, deinde tuae parum consultae, cui calcitare nefas putaveram, iussioni, amori tuo in me et officio respon surus. Vera autem potius quam speciosa, vetustissima novis accumulans, vera de veris, aut proxima veris, quae ad cautelam, memoriam et gestorum notitiam expedire videbantur, scripturus (cum conscriptorem omnia deceat veritati postponere), nonnulla Historiis et Annalibus Polonorum parum concinne, parumque pudice, et quae fastidium exagitent inserta, fabularum ineptiam redolentia perosus, poëticis magis figmentis decora, quam sincerae Historiarum traditioni consentanea, praecidi repudiavique, ne vas purum et fidele, iuxta quoque vetus proverbium, operam simul et oleum perditurus, infectum incrustatumque ex modico fermento iri contingat: quoniam neque vetustiore tempore, neque autorum auctoritate ab evidenti figmento apud rerum et Historiarum peritos poterant licenter defendi. Caetera vero etsi vera aut veris similia putentur, non tamen ea sic affirmare ausim, ut veri periculum mihi et in meum caput assumam, et editionis huius assertio ex fide libretur mea, tum quod res vetustate obrutae coniecturis illustrari et opinionibus nequirent; tum quod et nimia vetustate res scribendae obscurae sunt, et longioris aevi spatio refelline aut acceptari debeant, dinosci ad liquidum non possunt; tum quod rarae sub iisdem aut paene nullae apud Polonos fuere literae, una omnium operum atque eventuum. humanorum fidis industria, et si quae in privatis aut publicis fuere monimentis, ea crebris, Polonis ea tempestate fere omnes aedes et arces suas ex ligno fabricantibus, periere incendiis; quae vero fuerunt diligentiori in nostram aetatem traducta custodia, pauca fuere, et haec ipsa. nodosa et truncata, ex quibus per nos propagari ad liquidum vetustatis memoria non poterat. Perdifficile siquidem et laboriosum nimis videtur Historiae veritatem complecti ad solidum, cum res gestas possibile non sit universas scribentem vidisse, quas aliorum narratio, gratia aut odio acta pervertit saepenumero atque corrumpit, veritas narrantium non determinat sed involvit. Omnium tamen difficultatum nulla difficilior in rebus gestis perscribendis, offensionem, calumniam et lapsum effugere, et omnibus posse et satisfacere et placere, rerum praesertim et eorum, qui ea gesserunt, consiliorum ignarum, de quibus plus quam difficile est praeter eventus. iudicare: cum etiam hi, qui spectando adsunt, aliter atqua aliter saepenumero, ut fere usu venit, referunt. Sed et verba rebus, res temporibus contemperare, et de singulis, quae in distinctis et plurimum a se porrectis regionibus et aetatibus acciderunt, iustum et modestum primum, et tandem cultum atque elaboratum calamo exarare et in opus deducere atque depromere sermonem, ardui et difficillimi, vixque ferendi laboris opera est hominis solidas vires et perspicax ingenium, tenacissimamque memoriam habentis, cuius ego nedum conditionem, qualificationemque, sed nec simulacrum, umbramque profiteor me sortitum. Si quis vero ob id me carpendum putet, quod non solum Polonorum res gestas perscripserim, sed etiam Bohemorum, Hungarorum, Ruthenorum, Pruthenorum, Saxonum, Lithuanorum, Romanorum insuper Pontificum atque Imperatorum et Regum, a multis ignoratas, attigerim: sciat me consulto et veritatis facibus cognoscendae impulsum necessitate id egisse; quoniam et regiones ipsae plurima aut foedera, aut bella cum Polonis, tum propter conformitatem linguae, tum propter vicinitatem regionum, propinquitatemque habuere, adeo, ut plerisque quoque temporibus unius Principis regerentur imperio. Cum enim Polonicis rebus plura cohaererent externa, non indecorum visum est, ea in scribendo non arrogantia (neque enim vires meas ignoro) sed ne ignorentur etiam a nostris, attigisse. Unde el ob eam rem, cano iam capite, ad perdiscendum literas Ruthenas me ipsum appuleram, quatenus Historiae nostrae series crassior redderetur. Romanos quoque Pontifices aut Reges, eorumque excessus et tempora ob multos respectus inseruimus, quod et venustet, perficiatque opus, et ratio annorum Summorum Pontificum cardinem praestituat veritati, jucundius, cumulatiusque munus legentibus et his potissimum viris, qui altis, scrupulosisque in rebus versari soliti sunt, largiturus. Discordia autem scriptorum, plerumque levitate et negligentia offensus, secutus sum in relationibus et rebus ambiguis, quo me vel similitudo rerum vel scribentium auctoritas, vel opinio traxit vulgatior. Ut autem legentibus Annalia haec rerum gestarum, firmior crudelitas, minorque suspitio occurrat, plures epistolas et contractus praesenti operi inserui, quo et ex ipsa varietate opus firmitatem. contrahat, et studiosos curiososque rerum in lecturam amoena diverticula provocent, afficiant et invitent, ratus id plus voluptatis, quam molestiae lectoribus allaturum. Opus denique praesens viris doctis, eruditis et scriptoribus illustribus, et signanter parenti meae. Almae Cracoviensi Universitati limandum, corrigendum et emendandum permitto, pro singulari gratia habiturus, si quis errata mea praetermissa aut minus prudenter et inconcinne scripta, doctrinae suae ventilabro in frugem uberioris sementi verterit, transtulerit, adiuverit, erexerit et imperfectum torvatumque sua incude poliverit, ornaverit: ad quod omnes viros doctos, industrios, disertos, dicendique et rerum peritos exhortor et invito. Quicquid enim a me inconcinne, indocte, ficte, contumeliose, prave, incondite et incaute scriptum est, id pro non scripto et non dicto haberi velim, gratulaturus, si errata mea quis improbando correxerit; neque enim me ipsum adeo amavi, ut meo latente errore, alios errare velim: neminem mortalium adeo peritum ratus existere, per quem plenus, purus et elucubratus, nullum naevum aut vitium redolens, posset condi stylus; veniam a singulis datum iri mihi deposcens, si in hoc opere maiora viribus meis tentaverim, et sermonem inconcinnum, quandoque nonnunquam abortivum, protulerim, sciens et profitens iuxta sententiam Senecae: neminem esse tam circumspectum et industrium, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat; neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquem lapsum casus impingat; neminem tam timidum offensarum, qui non illas, dum vitat, incidat. Atque sub hoc respectu illo ante omnia depulso periculo, ne a quoquam sterilis mens et parum argutus culpetur sermo, implorato Spiritus Sancti suffragio, confidentius ad initiandum opus destinatum accedo, sperans clementiam divinam, hebetudinem et imperfectionem meam suppleturam. 2. Zepsucie obyczajów w Polsce r. 1466. (Długosz, Historiae Polonicae t. V, Opera omnia t. XIV, str. 471-2). Tempus apud Polonos non anni tantummodo praesentis, sed et transactorum, omni genere malitiae quodammodo foecundum erat, sive ex impunitate scelerum, sive ex diuturnitate vigentium assidue bellorum, sive ex Coelestium inclementia proveniens; capillum enim adversantem frangere et in circinos cogere, ad muliebres blanditias amictum expolire, caesariem peplis, foris et domi, nocte et interdiu obvolvere, mollitie corporis cum feminis certare, capillo ex caesarie permisso illas vincere, pectoris loca fasciis splendoris, quod alias vic feminis permittebatur, obvolvere, illorum temporum grande extabat specimen, et perversorum nequitia per dissolutam impunitatis licentiam supra solitum excrescente. Sic in annis illis scelerum diluvium inundavit, quod omnes facinorum terminos transcendisse videbatur et metas. Plerique nullam habendo patrimoniorum aestimationem, effuso censu, in furta dilabebantur et rapinas; in nonnullis enim Polonis notabatur avarus, superbus, tener et degener animus, iustissimis obluctans imperiis, et de ordine religionis christianae, et quod omnia superat facinora, de legibus divinis et ecclesiasticis male existimans, non se malebat et praevaricationes suas emendare, sed superos. Ex superiorum suorum factis, virtutibus aut imaginibus superbiens, loquebatur grandia, totus tumebat, quasi alta et heroica ipsemet fecisset, et sine cultu virtuosae actionis, semper se in anteriora ridiculus Thrasonis imitator extendebat. Itaque ut non de singularibus personis, sed de universis iustius scribam: leges divinas et scita contemnendo irridemus et floccifacimus, nec satis scripturarum comminationibus credimus, nec divina imperia aperto pectore haurimus, levissimeque venturae vitae et salvationi perpetuae, iuxta ac semper hic victuri, insistimus, neque ad mortem et rerum omnium consumationem aspicimus, portum, ut nunquam recusandum, ita aliquando ingrediendum, optimos insuper nos et iu fluere deficereque non permittant. Quinimo Doctores, Magistros, Professores, Collegiatos, deprecor, obtestor et adiuro, ut una Collegiatura, de melioribus segregata, etiam Magistrum praecipuum, et studiorum et literarum humanitatis peritum, illi iungant: qui ab omnibus operibus, laboribusque et occupationibus vacans, Annalibus tantummodo se occupet, illa cogitet, illa amet, illis se oblectet, de illis tractet, de illis nocte dieque secum et cum aliis loquatur, commoditati quoque, utilitati et decori patriae, plus tamen honori Dei et veritati provideat. Supplicans cuilibet hanc Cronicam legenti vel lecturo, ut pro me, omnium peccatorum primo et ultimo, unum Pater noster, et unum Ave Maria, flexis genibus, cum devotione dignetur exorare; ut Dominus noster Iesus Christus, intactae Virginis infans, per omnes suos cruciatus, pro me et illo, et quolibet mortali, mira charitate toleratos, dignetur me a tormentis liberare perpetuis et temporalibus, et ad visionem me perducere Trinitatis suae benedictae. Cui est honor et gloria, nunc et semper, per infinita saecula saeculorum, Amen. |