Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VI. W KOLE WPŁYWU KALLIMACHA.

1. Vita et mores Gregorii Sanocei (1475-7)

(Przedruk tekstu z wydania Adama St. Miodońskiego, Kraków, 1900).

Reverendissimo Domino Patrique amplissimo, Sbigneo de Oleszny cza, bene merenti, Episcopo Vladislaviensi, Callimachus s. d.

Ea, quae breviter conscripsi de moribus ac vita eius viri, cuius facta, tuendo me ab hominibus sceleratis, non solum imitatus es, sed propemodum supergressus, a te inprimis legenda existimavi, ut exinde colligas beneficium tuum apud eum hominem collocasse, qui gratissimus esse consueverit et qui vel hoc uno genere officii parem, atque illi, gratiam tibi referre possit ac velit. Sed et dignissimum erat, ut illius tota vivendi ratio tibi cognita foret, cuius particulam optime teneres. Legas itaque grato animo ea, quae summa gratitudo et a me scribi et ad te mitti persuasit, gratulerisque tibi, quod, ut ceteras omnes actiones tuas ab imperitis popularibusque ingeniis sapientissime seiunxisti, ita in hac una unum [omnium] omni genere virtutis praeditum, cui te conformares, elegisti. Sed et patriae nationique tuae non mediocriter gaudeas, quod immortalis Dei beneficio tali tantoque viro ornata est, qualem, si aut Graecia. aut Italia protulisset, veluti lumen atque ornamentum coluisset.

Quod vero ad omen vitae attinet, quae veluti de mortuo scripta est, cum vivat felicissime ille, de quo scribitur, immortalis Deus vertet in melius et, quod sua benignitate dignum est, multos annos id verae virtutis exemplar conservabit. Sed et fieri consuevit, ut vivorum facta sic litteris mandarentur, si modo digna essent, quae posteris innotescerent. Praeterea, cum supersit adhuc et in notitia hominum versetur ille, cuius facta describuntur, nulla est licential fingendi commentiendique laudes, quarum vanas adulationes res ipsa detegeret ac retractaret. Reliquum est, ut quem praeter omnes sapientissime de me sensisse hoc facto tuo confessus es, in ceteris quoque cum commendatione imitari posse intellegas, praesertimque in servitutis meae solatiolo tuendo ac benignissime tractando. Id enim, quod Fanniella fuit in exilio meo, id nunc est Drusilla in servitute. Illud tristissimum, hoc infimum gradum miserandae fortunae

1 Tadeusz Sinko, Spór o Grzegorza z Sanoka w Echach klasycznych w literaturze polskiej, Kraków, 1923; Jan Ptaśnik, Kultura włoska wieków średnich w Polsce. Warszawa 1922, str. 108-139. Pilat-Kossowski, Hist. lit. polskiej I, 2, str. 104-113.

obtinet, utrumque calamitosum, utrumque miseratione dignissimum, ac proinde quocumque genere solatii merito relevandum. Vale.

1. Gregorio Sanoceo nobilitas ex utroque parente fuit. Natus est in Sarmatia, non procul a fonte Istulae, in pago ignobili, in quo infantiam exegit. Puer una cum patre in vicinum oppidum migravit coeptusque est erudiri. Duodecimum annum agens fortunae se commisit, duriora quaeque tolerare paratior, quam paternam acerbitatem, cui ferendae impar cum esset adversari nefas putabat. Itaque, prout eum ferebat impetus, modo hanc, modo illam civitatem. adiens, nusquam perseveravit, donec Cracoviam venit. Ibi aliquamdiu substitit litterisque operam dedit. Mox, cum publica omnia et privata negotia germanica lingua tractari animadvertisset, in Germaniam ultra Albim fluvium penetravit, brevique tempore propter versatilem linguam ita externo idiomati se accomodavit, ut exinde dubium fuerit patriumne an peregrinum sermonem concinnius pronuntiaret. Quinquennium ea in peregrinatione absumpsit, quo tempore diversis in civitatibus, cum doctus apprime iam esset, litterario ludo praefuit, perque discipulorum mercedes alimenta vestemque ac cetera humanae vitae necessaria conquisivit, cum interea nihil a domo subveheretur sibi. Sed et peculiarem quaestum in dextra habuit exscribendo libellos, discipulis necessarios, in qua re plurimum excelluit. Nam praeter id, quod proprio modo litterarum characteres expressit exactissime, cuiuscumque chirographum, cum volebat, facile imitabatur. Quae facultas, si depravato cuiuspiam ingenio contigisset, potuit errores inextricabiles et iacturae plenos inter mortales excitare. Fuit etiam illi naturalis quidam affectus ad musicam, cui propemodum natus videbatur, siquidem percipiendis disciplinae illius modi praeceptionibus ingenio promptissimo erat: ad modulationem vero vocem habebat elegantissimam, quippe solidam et sonoram, et in qua non minus suavitatis esset, quam splendoris. Ea res plurimis in locis magno usui illi cessit et honori. Nam quos in admirationem sui propter litteraturam non adduxisset, musica attrahebat. Sed inprimis redeunti Cracoviam vocis splendor ac modulandi ratio profuit. Namque ad id tempus ea civitas theologiae potissimum dedita, omissis fere ceteris disciplinis liberalibus, musicam inter prima ducebat, cuius maxime opera divinae caerimoniae quam sollemniter procurarentur. Itaque in ipso initio reditus sui Gregorio plurimum ab omnibus Cracoviae tribuebatur, quia ea in arte excellebat, cuius praesertim studio civitas teneretur. Ceterum ille mox novam de se admirationem apud omnes excitavit. 2. Coepit enim Bucolicon carmen Vergilii publicitus interpretari, cuius nomen ad eam diem extra omnium notitiam ea in regione fuerat. Tanto itaque consensu novitas rei ad eum audiendum homines attraxit, ut nemo fuerit, qui modo litteras nosset, qui non ad ipsius auditorium conveniret. Una erat vox inter omnes litteratos, tunc primum eis lumen illuxisse, cuius beneficio ad verum iter doctrinae progrederentur, cum antea, deviis erroribus impliciti, ci

tius consenescerent, quam ad laborum suorum fructum aliquem discendo pervenirent. Primus itaque sordem ac squalorem, quem recentiores grammatici discentium ingeniis offuderant, detergere orsus, cultum ac splendorem antiquae orationis Cracoviam induxit, tanto omnium favore, ut non modo praeter spem, sed etiam praeter voluntatem suam fuerit mox in disciplinis liberalibus magister declaratus, cum re vera nondum eas artes attigisset, per quas ad id tituli pervenitur, sed circa rhetoricam et poesim, cui naturaliter affectus erat, ingenium continuerat et supra quam pateretur illius temporis ac regionis incondita doctrina in utraque facultate profecerat.

3. Absolutis Bucolicis aggredi Georgica destinaverat, sed accitus a Tarnoviensi domino institutum omisit, cumque id oneris frustra a se deprecari conatus esset, ipsius filios erudiendos recepit. In ea cura carmen excudere orsus versiculos nonnullos edidit, inter quos epitaphia, per quae avum patruumque discipulorum suorum defunctos aeternitati commendavit. Quae res, ad ea tempora insolita, sic omnium animos grata quadam novitate pellexit, ut mox rege Vladislao vita functo non mediocri ambitu optimates regni a Gregorio impetraverint, quod epitaphio regem exornaret. Ipse, cum aegre pateretur abesse a consuetudine doctorum hominum, post mensium nonnullorum moram persuasit, ut una cum discipulis Cracoviam mitteretur, ubi propter librorum copiam, litteratorumque hominum frequentiam non solum melius, sed facilius etiam possent erudiri. Dum itaque Cracoviae ageret, et discipuli propter egregiam nobilitatem suam quotidie apud regulos Vladislaum et Casimirum deversarentur, factum est, ut non solum in notitiam regulorum, verum etiam in amicitiam venerit, a quibus maxime propter doctrinam et dexteritatem ingenii diligebatur. Sed inprimis erat illis admirationi scriptura ipsius, cuius dignitate et decore capti, prout animus concupierat, modo haec, modo illa sibi exscribenda tradebant.

4. In eo veluti faventis fortunae cursu, cum par apud omnium ordinum homines propemodum de eo vigeret exspectatio, quam vitae ac morum elegantia quadam quotidie augere conabatur, confugit ad eum frater minor natu, quem propter sordidum ingenium pater, alioquin difficilis, abdicaverat. Nusquam alias visa tanta disparitas animorum: in isto summa modestia, praecipua vitae ac morum integritas, virtutis eximium studium, vitiorum immortale odium; in illo undique luxuria eminebat, vita et mores corruptissimi, nullius virtutis cura, et omni genere vitiorum contaminandi se velut ardor immodicus; congruebatque tam pravo ingenio sordida et vilis vestis ac ceteri habitus foeditas squalorque in toto corpore adeo, ut nihil aeque appareret inquinaturum Gregorii splendorem, quam si fratrem agnosceret. Ipse tamen satis certus nihil ad se pertinere, quicquid natura cum fratre egisset, illum benigne susceptum pauculos dies apud se habuit. Mox divisa cum eo parte

rerum, quas labore et industria sua conquisierat, dimisit asseverans, multo plus tribui pro tempore oportere naturae viribus, quam vanitati blandientis fortunae: hanc levem et commutabilem, illam stabilem et perpetuam esse. Cumque quidam mirari se diceret, quomodo fieri posset, ut iidem parentes tam diversae naturae filios procreassent, inquid: in eodem frutice spina et rosa nascitur.

5. Eodem tempore casu ad manus eius devenere satirae Iuvenalis, quas cum studiose legeret, in illud incidit:

Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra
Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron.

Et paulo infra:

Nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil; et cetera.

Ex quibus ingeniosus iuvenis ilico animadvertit doctorem Dambrowka, qui tunc in Polonorum historias commentaria scribebat, statim in prooemio ipso, ubi de Codro mentio est, errasse; exposu erat enim, tanquam de Codro Atheniensium rege auctor meminisset, quae sententia maxime abhorrebat ab iis, quae sequuntur. Itaque rem ac iudicium suum detulit ad doctorem, eoque invento tantum docto homini persuasit, ut illius modi errore emendato, ille in posterum cetera, quae scripsisset in eisdem commentariis, priusquam ederet, semper Gregorii iudicio et castigationi subiceret. Ceterum non ipse solum, sed [et] reliqui omnes litterati tantum illius ingenio tribuebant, ut quicquid incognitorum librorum ab aliquo inveniretur, ad eum, tanquam cui omnia facilia interpretatu essent, portaretur. Itaque inter libellos, qui quotidie multi sibi offerebantur, invenit nonnullas Plauti comoedias, quarum lepiditate atque ingenio adeo delectatus est, ut praeter id, quod earum lectioni quotidie operam dabat, coeperit et ad illarum imitationem novam comoediam scribere.

6. Quam exercitationem interrupit postea coactus Italiam petere ad impetrandam curam ecclesiae, tunc casu vacantis. Nam, qui iampridem ducendae uxori parum se idoneum a natura sentiret, sacerdotio se mancipare instituerat. Itaque cum vacaret ecclesia in salinis regiis, quae prope Cracoviam sunt, suadentibus amicis atque id impensius efflagitantibus Bononiam petiit atque inde Florentiam se contulit ad Eugenium Pontificem Maximum, qui Roma pulsus a Florentinis propter ipsorum singularem pietatem in religionem non solum susceptus fuerat, sed quam honorificentissime habebatur. Ibi cum voti compos factus esset, vix, ut regrederetur in patriam, extorsit a quam plurimis, qui suadebant ei remanere in collegio musicorum Pontificis et nolentem propemodum vi retinere procurabant.

7. Adepta illius ecclesiae possessione, multa, quae neglegentia priorum sacerdotum domi atque ruri absoleta erant, instaura

vit, coepitque commissum sibi gregem dirigere in semitas Domini verbo et exemplo, sed utro magis, merito dubitari potest. Nam neque in vita quicquid erat, quod non cum summa commendatione posset imitari, neque sermoni, cum populo evangelium interpretaretur, aliquid deerat, quod ad persuadendum esset accommodatum. Ceterum eius animo inerat libertas quaedam naturalis, neque metui neque cupiditati obnoxia, sed honestatem appetens et ab omni turpitudine abhorrens: non secundis rebus extollebatur, non adversis muliebriter succumbebat; denique praeter virtutem vilem turbam rerum ceterarum existimabat. Somni et alimentorum nulla cura, nullus apparatus: neglegens verius, quam frugi dici poterat. Habitu etiam haudquaquam egregio utebatur, sed qui frugalitati vitae congrueret. Facilis ad eum aditus omnibus erat, nec minus ipse facile, quo voluissent amici, circumducebatur. Conveniebant ad eum ex Cracovia propter loci vicinitatem quotidie complures docti viri, nec infrequentius ipse civitatem intrabat, recipiebat se ad loca disputantium aut legentium et quae in rebus sentiret, tam libenter proferebat, quam aliorum sententias audiebat.

8. Dialecticis raro congrediebatur, superstitiose non ad verae doctrinae usum ea in facultate homines erudiri asseverans; cui tantisper operam dandam putabat, dum circa solidam rerum cognitionem versatur, in reliquis refutandam esse, nihil enim in se continere, nisi vigilantium insomnia. Medicinam anteponendam ceteris doctrinis ac veluti secundam naturam venerandam censebat. Primam enim illam omnium parentem, naturam corpora tantum creare, istam conservare atque, ubi prima peccare in aliquo coeperit, praesto esse et emendare; ad extremum succurrendo illius imbecillitati multa corpora medicinam reddere diuturna, quae, quantum attinet. ad naturam, iam perierant. Et profecto nisi artem illam professioni suae parum congruere indicasset, omissis ceteris disciplinis medicinae tantummodo intendisset. Illos, qui novos grammaticos legebant omissis veteribus, similes esse aiebat aegrotis, qui ab omnibus salutaribus abhorrent, contraria vero appetunt et sequuntur. Alexandri praeterea praeceptiones discentium appellabat labyrinthum, in quo semel immissi per multivii circuitus ambages suamet vestigia flexuoso gressu recalcantes consenescerent, priusquam unde egrederentur invenirent. Poetarum lectionem tam pueris necessariam quam alimenta dicebat: istis nutriri corpus, illis ingenium. Eos autem, qui ad alias disciplinas sine adminiculo poetarum accedere conabantur, comparabat volentibus per murum transcendere in civitatem spreta porta, quae pateret. Possibilius esse asseverabat, ut per poesim reliquae omnes disciplinae perciperentur, quam quod imbutus omnibus aliis posset aliquis ad poesim, cum vellet, pervenire; non tamen unquam rhetoricam ab illa separandam censuit. Sed sic utrique operam pariter impendendam, ut medicus, qui cum exulceratae carni medicamenta apponit, nihil adhibet, quod aut

« AnteriorContinuar »