riographis vitio vertatur prodigiorum, quorum in historiis mentionem faciunt, narratio. Ex quibusdam tamen passim allatis conjici posset Willelmum miraculosis, quas ipse narrat, legendis fidem non usquequaque adhibuisse; ubi enim Elfredi Magni exitum narratione prosequitur, prodigiaque refert quæ traditione vulgabantur, scilicet, animam defuncti, resumpto corpore, noctibus per ecclesiæ cathedralis interiora oberrare, sic scribit : « Has sane nœnias sicut cæteras, ut credant nequam hominis cadaver post mortem dæmone agente discurrere, Angli pene innata credulitate tenent, a gentilibus nimirum mutuantes, sicut ait Virgilius : Morte obita, quales fama est volitare figuras (17). » Sub quodam tamen respectu hæc miraculosa commenta non aliqua utilitate carent; frequenter enim, inter tot inepta absurdaque, exquisitas pretiosasque continent notiones quibus mores et usus illustrantur; indeque in ætatem ad quam spectant magna lux affulget. Multa quoque horum commentorum ita a præcipua narratione sunt distincta, ut interpolata fuisse recte concludas. In quibusdam ex manuscriptis quos consuluimus, legendas commentitias invenimus, quas melioris notæ codices omittunt. Quod vero Willelmus Malmesburiensis moderatus et a partium studio alienus scriptor exstiterit, cunctis qui ejus lecturi sunt historiam manifeste patebit; scripsit ut sentiebat, bonos laudans malosque reprobans ; dum virtutum exempla magna cum existimatione commendat; vitia, simul pungentibus meritis spiculis perstringit. Ubi de Willelmo I loquitur, hæc verbat facit: «De Willelmo rege scripserunt, diversis incitati causis, et Normanni et Angli: illi ad nimias efferati sunt laudes, bona malaque juxta in cælum prædicantes; isti pro gentilibus inimicitiis, fœdis dominum suum proscidere conviciis. Ergo autem, quia utriusque gentis sanguinem traho, dicendi tale temperamentum servabo: bene gesta, quantum cognoscere potui, sine fuco palam efferam; perperam acta, quantum sufficiat scientiæ, leviter et quasi transeunter attingam; ut nec mendax culpetur historia, nec illum nota inuram censoria, cujus cuncta pene, etsi non laudari, excusari certe possunt opera. Itaque de illo talia narrabo libenter et morose quæ sint inertibus incitamento, promptis exemplo, usui præsentibus, jucunditati sequentibus. Mihi hæc placet provincia, ut ... mala, quantum queo, sine veritatis dispendio extenuem; bona non nimis ventose collaudem. >> Malmesburiensem virum fuisse probatæ integritatis et eximiæ veracitatis ex ejus operibus manifestum est. Ubi de his quæ scribit anceps dubitat, etsi hæc temporis sui vulgari fama crederentur, cante progreditur, et eorum quæ narrat auctores quos sequitur sponsores adducit. Ejus dicendi modus, præcipue in prioribus operibus, aliquando laborem redolet, exquisitis tamen et elegantibus periodis abundat. Opus cjus plerumque classico more scriptum profluit; et quamvis communiter dictio concisa, vehemens nervosaque, nonnunquam tamen verbosa obscuraque judicanda. Ejus opera perlegi nequeunt, quin ex frequentibus testimoniis et felici sententiarum accommodatione, obvie patescat illum Romanorum auctorum scripta pertractavisse, suamque mentem eorum flatu leporibusque imbuisse. Se ex proposito suum dicendi modum (18) variare non semel declaravit, ne lectori uniformis styli tener tædium afferret, et a semel dictis retractandis summopere cavit. Est tamen in quo non immerito reprehendatur auctor præstantissimus: sed volens lapsus est. Ne suum opus chronici formam indueret, in oppositum scopulum illiditur, eventusque frequenter narrat temporis notam omittens, sive ut ita agens Romanos imitaretur scriptores, sive ut arduo supersederet labore cum tot tantæque adsint quoad notas chronologicas discrepantiæ in fontibus ipsis qui Malmesburiensi ad manum erant. Mos non erat Saxonibus præfinitam cujusque eventus diem in suis annalibus exprimere. In quibusdam harum maximi pretii reliquiarum, quæ Saxonum Chronica inscribuntur, codicibus, res gestæ exhibentur quasi in datis annis occurrerint, dum econtra in aliis codicibus eædem res aliis annis ascribuntur; illis vero discrepantiis mederi nunc facile; nam ex o fluunt quod chronicorum auctores annum a diversis temporibus auspicentur. Petriburgi, et in cæteris monasteriis a rege Æthelwaldo fundatis, a vicesima quinta Martii die; Wigorniæ vero et in monasteriis ab Oswaldo conditis, a vicesima quinta Decembris annum inchoabant; unde in variis Saxonum chronicorum codicibus, res quæ inter festum Nativitatis Domini et ejus incarnationis annuntiationem occurrunt, diversis annis ascribuntur. Asseri chronologia, in vita Elfredi Magni, non semel mendosa est in statuendo regni Elfredi initio. Ethelwardus in chronologia principum Saxonum ab annalistarum ejusdem gentis computatione valde diversus invenitur. Istiusmodi scriptores, posito, quasi suæ historiæ fundamento, Saxonum chronicorum codice quem ad manum habebant, illi adhæserunt, sufficientem recognoscendæ temporum veritatis copiam non habentes. Cuique monasterio, intra respectiva Heptarchiæ regna, procul dubio designatus inerat vir aliquis qui, anno desinente, res ad memoriam insignes, quæ non tantum in regno ubi situm erat, contigerant, sed et alia quæ in vicinis regnis occurrisse nosset, scriptis mandaret; inde necessario sequebatur notarum chronicarum discrepantia, cum septentrionales a meridianis in anno inchoando variasse constet. Præterea in Saxonum chronicorum codicibus notatio temporum Romanis characteribus designatur contingereque facile potuit ut in exprimendis III, vel IV, vel aliis numeris, unus I insereretur aut omitteretur, quo errore sequentes series erant afficiendæ. Quod cum Malmesburiensem et coævos fugerat, vel ut rem levioris momenti parum curarent, multas Willelmus obvias discrepantias habuit quas debito modo reconciliare impar erat, et ideo narrationis modum elegisse putandus est, qui notis chronicis facile careret. Quoniam merus chronographus haberi nolebat, satis illi visum est ad scopum assequendum ut statueret aliquid alicubi evenisse, et inde quosdam effectus manasse; sed utrum id anno 800 aut anno 802 contigisset, id ille non ut rem gravis momenti curabat, ejus operis proposito tam minutam accurationem non requirente; quæ tamen temporum inobservantia quibusdam in locis, ubi rei gestæ annum expresserat, illum in anachronismum dejecit, atque non semel in tantum impulit errorem, ut effectum causæ anteponeret. Ut ejusmodi defectui aliquod remedium afferretur, omissaque quoad notationem temporum supplerentur, visum est ut in præsenti operis editione accurata temporis poris indictio margine poneretur, quotiescunque apud auctorem erronea est vel omittitur. Quibus autem nixi fundamentis hoc perficiemus plerumque notis ad calcem paginæ positis patebit. Jam quidem diximus Hieronymum Commelinum, anno 1587, Heidelbergæ librum edidisse, cui titulus : Rerum Britannicarum, id est, Angliæ, Scotiæ, vicinarumque insularum ac regionum, scriptores vestustiores. Pagina 281 hujus operis, sub titulo: De gestis Anglorum libri tres, incerto auctore, continentur excerpta e tribus primis libris Malmesburiensis operis quod inscribitur: Gesta regum Anglorum; sed evidenter patet ex notulis quibusdam, ut: Videntur hic non pauca deesse; multa hic quoque requiri videntur; desunt non (17) Æneid. x, 641. (18) Præterea non indecens æstimo si multicolori stylo varietur oratio. » nulla, etc., sed præsertim ex verbis, incerto auctore, Commelinum prorsus ignorasse fontem ex quo ms. compilator hausisset non alium esse quam Malmesburiense opus, Gesta regum (18"). Post editum Commelini volumen, anno nono, Henricus Savilius præclaram syllogen cui titulus: Scriptores post Bedam præcipui in lucem edidit, quæ continet Malmesburiensis Gesta regum Anglorum, Historiam novellam et Gesta pontificum. In sui libri ad reginam Elizabeth nuncupatione Henricus Savilius justum hoc encomium Malmesburiensi impertit: « Inter quos cum et narrationis fide, et judicii maturitate, principem locum teneat Guilielmus Malmesburiensis, homo, ut erant illa tempora, litterate doctus, qui septingentorum plus minus annorum res tanta fide et diligentia pertexuit ut e nostris prope solus historici munus explesse videatur (19). Manuscriptus codex juxta quem Savilii volumen prodiit, aut incuriose descriptus, aut incorrecte volumen editum est; gravissimis textus scatet mendis, quibus erratorum index, ad calcem operis positus, inadæquatissime medetur. Ex variis in margine allatis notulis evidenter patet Savilium non unius tantum codicis manuscripti subsidio editionem suam constituisse. Præsentis libri editori nullus occurrit manuscriptus qui Savilii textui omnino congruat; regius ms. in Britannico Museo, 13. B. xix propior accedit, sed non omnino convenit. Nulla fretus auctoritate, Savilius opus suum in capitula dividit, a quorum tamen ordine melioris notæ codices non recedunt. Editio vulgo dicta Londinensis cum rarius inveniretur, denuo prelo subjecta fuit, anno 1601, Francofurti, valde majori errorum numero quam editio Londinensis conspersa est; etsi Francofurtensis editor profiteatur se in textu correctiones inseruisse quæ in Londinensis crratorum indice signantur. Præsentis hujus editionis textus e manuscripto circa duode cimisæculi finem exarato desumitur, qui antea ad Marganense pertinebat monasterium, a Roberto Glocestriæ comite fundatum, viro illo nobili cui opus suum Malmesburiensis dedicavit. Præstantem hunc codicem, qui nunc inter regios manuscriptos in Britannico Museo (Bibl. Reg. 13. D. II) servatur, post maturum examen, et cum aliis manuscriptis diligentem collationem, elegimus, tum quia reliquis emendatior, tum quia supremæ ab auctore operi suo adhibitæ collimationis vestigia exhibere visus est. Unus alter ms., qui regio manuscripto congruit, quamvis pluribus sæculis recentior, in D. Thomæ Phillipps, Bart., collectione servatur. Ex variis lectionibus, multisque imagni momenti mutationibus ubique occurrentibus, constat non una vice opus ad incudem ab auctore revocatum, quatuorque ad minus operis inscripti Gesta regum Anglorum et duarum operis cui titulus Historia novella codicum distinctarum classium vestigia exstare creditur. Nemo varias lectiones, in notis ad calcem cujusque paginæ hujus editionis positis, allatas inspicere poterit, quin auctorem constantem in corrigendo amplificandoque opere suo curam impendisse concludat. Plurimæ harum mutationum profecto in solis verbis constant, sed maxime ad dictionis elegantiam conferunt. Quibusdam in locis severiora vocabula temperantur molliunturque, integræ sententiarum series adduntur, aliæque iis quæ prius receperat substituuntur. Non inde tamen inferendum hanc omnem variarum lectionum farraginem Malmesburiensi ascribendam; perplurimæ enim amanuensium sunt. Voluminis hujus textus valde ab editione Savilii discrepare videbitur, sed lectionum varietas in notis ad calcem cujusque paginæ indicatur, sub designatione litteræ S. Prima fonte quibusdam forte in mentem veniet nimis multas in diversis mss. ostensas fuisse variationes; sed satis est dicere quod illarum solummodo variationum ratio sit habita, quæ manuscriptum de quo agitur quasi ad particularem classem addicendum designant; at ubi lectionis varietas est oscitantiæ illius qui ms. descripsit ascribenda, nec ulli particulari classi peculiaris est codex, tunc omisimus. Unam tamen regula hæc patitur exceptionem. Mss. codices quorum subsidio textum nostrum constituimus, ad verbum fideliter expressimus; quod si vox quædam manifesto descriptoris errore videtur intrusa, veram lectionem ex aliis mss. mutuamur, errore notato auctoritateque indicata; sed præstans adeo est manuscriptus noster et ita accurate descriptus, ut rarissima sint ejusmodi correctionum specimina. Ex diligenti variorum mss. collatione certo concluditur diversas esse manuscriptorum editiones vel classes, ad quarum classium aliquam quisque hujus auctoris manuscriptus referri potest. Præcipui manuscripti, quorum facta est collatio, signantur in notis per litteras A. S. C. D. E. F. G. H. K. L. M. A. Harleianus manuscriptus no 261; Cottonianus manuscriptus, Claudius C. 1x; ambo in Britannico Museo; et D. Thomæ Phillipps manuscriptus n° 2777. S. Savilii textus, Londini simul et Francofurti editiones. C. Regius manuscriptus 13. B. XIX; Harleianus manuscriptus no 447; ambo in Britannico Museo. classis ac Е. G. Bodleianus manuscriptus, Laudi 548, Oxonii, ejusdem, ut apparet, classis ac L. K. Bodleianus manuscriptus, Bodley 712, classi C. congruens. L. Arundel. manuscriptus no 35, in Britannico Museo; et manuscriptus collegii Trinitatis, Cantua riæ, R. 14. M. Arundel. manuscriptus, no 161, verbatim transcriptus ex regio manuscripto 13. D. V. Alios codices excussimus qui Oxonii, Cantuariæ, in Britannico Museo, et in bibliotheca D. Thomæ Phil(18') Tria tamen ultima capita Commelini voluminis in nullo Malmesburiensis nunc extanti codice reperire est; itaque satis probabile videtur quod ms. compilator, ex quo Commelinus librum suum composuit, aliam materiam in opus suum introduxerat, ex alio fonte haustam. Exceptis tribus his capitibus, Thomæ Phillips M. S., Nro 237, cum illo ex quo Commelinus librum suum composuit plane congruit. (19) Malmesburiensis librum ex Latino in Anglicum sermonem transtulit D. Simonds d'Ewes; sed nunquam sui laboris fructum in lucem protulit; at R. Joannes Sharpius anno 1815 hujus auctoris translatiorem edidit. Sharpii adnotationes semper eruditione sunt refertæ. Quantum editor periti hujus interpretis scientia perusus fuerit, ex notis ad calcem cujusque paginæ inscriptis patescet. lipps servantur; cum vero ex aliquo inter exemplaria superius memorata transumpti videntur, necesse non visum est illos prioribus annumerare. Sunt forte quibus præsens editio nimio notarum onere pressa videbitur; sed in memoriam revocandum est, quod peculiaris Malmesburiensis Historiæ scopus, in multis locis, quoddam commentarium vel adnotationem ad textum necessario requirit; fereque nihil actum est quod non aut auctoris sententiam elucidet, aut lectorem a gravi labore eximat, opera requirendi quæ non semper ad manum sunt. Semper et ubique, ut sentimus, quæ afferuntur iis stant argumentis quæ vel e contemporaneis fontibus, vel e magis accessibili auctoritate defluunt. Prævias has adnotationes claudere nequit Editor, quin debitas grates referat amicis, quorum ope dum hoc opus prelo subjiciebatur adjutus est; sed præsertim sir Harris Nicolas, G. C. M. G., et Joanni Holmes, esq. Britannici Musei. Thomæ Philipps, Bart. non Editoris tantum grates speciali modo sunt debitæ, sed et Angliæ Historicæ Societatis, eo quod plures maximi pretii Malmesburiensis mss. benignissime Editori, collationis causa, commodaverit. Nec etiam æquus esset Editor erga Samuelem Bentley, si publice non agnosceret quantum huic operi inservierint peritia et assiduitas quæ in typographica ejus officina vigent; ii soli, quibus ejusmodi operis prelo subjiciendi onus incubuit, adæquate existimare queunt quantum utilitas typographi vigilantiæ et sagacitati debere possit editor. His observationibus finem imponere nequit editor, tacito fratris sui, Willelmi Hardy, nomine, a quo constantem pretiosamque in conferendis manuscriptis, mendisque corrigendis opem recepit. Quod si tantum auxilium manui alienæ referret acceptum, hic pro certo tam inadæquatam agnitionem satis non habuisset. Record Office, Tower, Maii 22, 1841. (20) EPISTOLA AUCTORIS, ROBERTO CONSULI GLOECESTRENSI, DICATA Domino venerabili et famoso comiti (21) ROBERTO, A litteris insistis. Quid quod etiam notitia tua dignafilio regis, WILLELMUS Malmesburiæ monachus salutes, et, si quas valet, orationes. ris litteratos, quos vel invidia famæ vel tenuitas fortunæ fecit obscuros. Quia enim natura indulget sibi, quod quis probat in se ipso non improbat in altero, consentaneos igitur sibi mores experiuntur in te litterati, quos citra intellectum ullius acrimoniæ benignus aspicis, jocundus admittis (23), invitus dimittis. Nihil plane in te mutavit fortunæ amplitudo, nisi ut pene tantum benefacere posses quantum velles. Suscipe ergo, virorum clarissime, opus, in quo te quasi ex speculo videas; dum intelliget tuæ serenitas assensus ante te summorum procerum imitatum facta quam audires nomina. Continentiam autem (24) operis prologus primi libri exponit; quem si placuerit legere, materiam Virtus clarorum virorum illud vel maxime laudandum in se commendat, quod etiam longe positorum animos ad se diligendum invitat; unde inferiores superiorum virtutes faciunt suas, dum earum adorant vestigia, ad quarum aspirare non valent exempla. Porro totum ad majorum redundat gloriam, quod ipsi et bonum faciunt, et minores ad se amandum accendunt. Vestrum est igitur, o duces, si quid boni facimus; vestrum profecto si quid dignum memoria scribimus; vestra industria nobis est incitamento ut, quia pericula vestra paci nostræ impenditis, vos vicissim per labores nostros omni ævo inclarescatis. Hinc est quod Gesta regum An- B totam poteris de compendio colligere. Illud a ve glorum, quæ nuper edidi, vobis potissimum (22) consecranda credidi, domine Comes, venerabilis et merito amabilis. Nullum enim magis decet bonarum artium fautorem esse quam te, cui adhæsit magnanimitas avi, munificentia patrui, prudentia patris; quos cum æmulus industriæ lineamentis repræsentes, illud peculiare gloriæ tuæ facit quod (20) Epistola. In mss. e. a. hæc dedicatio in fine libri occurrit; in codd. a. k. in principio operis legitur in aliis vero (a. g. h. 1.) deest. (21) Roberto filio regis. Robertus Glocestriæ comes, spurius Henrici I regis filius. Maldam, alias Mabellam, uxorem duxit, natu majorem Roberti stra dignitate impetratum velim, ut non mihi vertatur vitio quod sæpe per excessum alias quam in (25) Anglia peregrinatur narratio; volo enim hoc opus esse multarum historiarum breviarium, quamvis a majori parte vocaverim Gesta regum Anglo rum. Fitz-Hamon cohæredem, quæ in suo hæreditario jure (22) Consecranda. d. e.; consectanda, c. PROLOGUS. INCIPIT PROLOGUS WILLELMI MONACHI MALMESBU- A florabo, pauca perstringens, pluribus valefaciens. RIENSIS IN LIBRO PRIMO DE GESTIS REGUM ANGLORUM. Res Anglorum gestas (26) Beda, vir maxime doctus et minime superbus, ab adventu eorum in Britanniam usque ad suos dies plano et suavi sermone (27) absolvit (28): post eum non facile, ut arbitror, reperies qui historiis illius gentis Latina oratione texendis animum dederit. Viderint alii si quid earum rerum vel jam invenerint, vel post hæc inventuri sint; noster labor, licet in quærendo sollicitas duxerit excubias, frustra ad hoc tempus consumpsit operam. (29) Sunt sane quædam vetustatis indicia chronico more et patrio sermone per annos Domini ordinata. Per hæc senium oblivionis eluctari meruerunt quæcunque tempora post illum virum fluxerunt. Nam de (30) Elwardo, illustri et magnifico viro, qui chronica illa Latine aggressus est digerere, præstat silere; cujus mihi esset intentio animo, si non essent verba fastidio, Nec vero nostram effugit conscientiam domini (31) Edmeri sobria sermonis festivitate elucubratum opus; in quo a rege Eadgaro orsus usque ad Willelmum primum raptim tempora perstrinxit, et inde licentius evagatus usque ad obitum (32) Anselmi archiepiscopi, diffusam et necessariam historiam (33) studiosis exhibuit. Ita prætermissis a tempore Bedæ ducentis et viginti et tribus annis, quos iste nulla memoria (34) dignatus est, absque litterarum patrocinio claudicat cursus temporum in medio; unde mihi, tum propter patriæ charitatem, tum propter adhortantium auctoritatem, voluntati fuit interruptam temporum seriem sarcire, et exarata barbarice Romano sale condire; et, ut res ordinatius procedat, aliqua ex his, quæ sæpe dicendus Beda dixit, de Explicit (26) Beda. Venerabilis Bedæ Historia Ecclesiastica gentis Anglorum. Londini: sumptibus societatis, 1838. (27) Absolvit. c. d.e. m.; describit, a. s. l. Ad intelligentiam litterarum quibus variæ lectiones in mss. designantur, vide præfationem. (28) Post... consumpsit operam. Eadem alias observat Malmesburiensis. (29) Sunt sane quædam vetustatis indicia. Chronica Saxonica innuit. (30) Elwardo. Elwardus seu Ethelwardus, nobilis Saxo, a rege Ethelredo genus ducebat, ut ipse innuit in opere de quo hic Malmesburiensis. Circa decimi sæculi finem vixit. Ejus Chronica, quæ a creatione incipiunt et in anno 975 desinunt, exstant inter Scriptores post Bedam. Nullus nunc ejus operis manuscriptus invenitur; codex enim quem ad manum habuisse Savilius videtur in Cottonianæ bibliothecæ incendio, 23 octobris 1731 periit. (31) Edmeri... opus. Historia Novorum ab an. 1066 ad 1222. Hoc opus edidit Selden an. 1623 B Procedat itaque primus libellus de Anglorum gestis succinctus, ex quo Britanniam occupavere usque ad regem Egbirtum, qui, varia sorte profligatis regulis, totius insulæ pene nactus est monarchiam. Sed cum quatuor ex Anglis potentissima pullulaverint regna; Cantuaritarum, West-Saxonum, Northanimbrorum, Merciorum, quæ omnia singillatim, (si erit otium,) persequi meditamur ; prius de illo dicendum, quod et adolevit maturius et (35) exaruit celerius. Quod profecto fiet expeditius, si regna Orientalium Anglorum et Orientalium Saxonum post aliorum tergum posuero, quæ et nostra cura et posterorum memoria (36) putamus indigna. Secundus liber ad adventum Normannorum producet lineam regalium temporum. Tres relequi in gestis trium regum versabuntur ; his adjectis quæ diebus (37) illorum alibi acciderunt, et celebrem sui notitiam, celebritate gestorum, exigunt. Hæc ita polliceor, si conatui nostro divinus favor arriserit, et me præter scopulos confragosi sermonis evexerit, ad quos Elwardus, dum tinnula et emendicata verba venatur, miserabiliter impegit. Si quis vero (38), ut ille ait, si quis hæc quoque captus amore leget, sciat me nihil de retroactis præter cohærentiam annorum pro vero pacisci, fides dictorum penes auctores erit. Quidquid vero de recentioribus ætatibus apposui, vel ipse vidi, vel a viris (39) fide dignis audivi. Cæterum, Cin utramvis partem, præsentium non magnipendo judicium; habiturus, ut spero, apud posteros, post decessum amoris et livoris, si non eloquentiæ titulum, saltem industriæ testimonium. D Prologus. Edmerus monachus erat. Cantuariensis, et archiepiscopi Anselmi discipulus. Suam Historiam primo ad Anselmi obitum conduxit, sed illam postea ad mortem archiepiscopi Radulphi, id est a. D. 1122, protulit. c. k. (32) Anselmi. a. d. e. f. g. h. 1. m.; Radulphi, s. (33) Studiosis. a. s. c. f. l. m., studiosus, d. e. (34) Dignatus est. a. s. c. e. f. 1.; dignatus est sublevare, d. m. (35) Exaruit. a. s. d. e. l. m.; aruit, c. (36) Putamus indigna. d. e. f. l. m; parum putamus digna, s. c.; a., perperam, digna, omittens parum. (37) Illorum, a. s. d. e. l. m..; eorum, с. Si quis tamen hæc quoque, si quis VIRG. Ecl. VI, 9. (39) Fide dignis. a. s. d. e. l. m.; dignis, c. WILLELMI MALMESBURIENSIS DE GESTIS REGUM ANGLORUM LIBRI QUINQUE. 1-5 INCIPIT LIBER PRIMUS. gnam manum Britannorum militum abduxit, per quorum industriam, triumphis ad vota fluentibus, (49) brevi rerum potitus, emeritos et laboribus functos in quadam parte Galliæ ad occidentem super littus oceani (50) collocavit; ubi hodieque posteri eorum manentes immane quantum coaluere, moribus linguaque nonnihil a nostris Britonibus degeneres. Anno ab Incarnatione Domini quadringentesimo A tatus, expeditione in superiores terras indicta, ma(40) quadragesimo nono venere Angli et Saxones Britanniam; adventus causam, licet usquequaque decantatam, non ab re fuerit hic intexere; et, ut quod intendo clarius elucescat, altius ordiendum. Romani Britanniam (A. C. 55), per Julium Cæsarem in (41) Latinas leges jurare compulsam, magna dignatione coluere; ut et in annalibus legere, et in veterum ædificiorum vestigiis est videre. Ipsi etiam principes, qui toti pene orbi imperitarent, huc aucupatis occasionibus (42) adnavigare, hic ævum solebant transigere. Denique (43) Severus (A. D. 211) et (44) Constantius (A. D. 306), imperatores amplissimi, (45) ambo apud insulam diem functi et (46) supremo sunt honore funerati; quorum Severus, ob provinciam ab incursatione barbarorum munien- B etiam quidam non multo post ibidem spe nominis dam, celebrem illam et vulgatissimam (47) fossam de mari ad mare duxit. Constantius, ut aiunt, vir magnæ civilitatis, (48) Constantinum ex Helena stabularia susceptum, egregiæ spei juvenem, reliquit hæredem; qui ab exercitu imperator consalu (40) Quadragesimo,s.c.e. f.; sexagesimo, a.d.l.m. (41) Latinas. d. e. m.; Latias, a. c. f. 1.; latas, s. (42) Adnavigare. e.; libenter adnavigare. a. s. c. d. f. l. m. (43) Severus. Septimus Severus purpuram, Pertinace interfecto, induit 13 April. anno Dom. 193. (44) Constantius. Constantius Chlorus, post abdicationem Diocletiani anno 305 titulum Augusti assumpsit. § 2. Succedentibus annis, in eadem insula, (51) Maximus (A. D. 383) homo imperio aptus, si non contra fidem ad tyrannidem anhelasset, quasi ab exercitu impulsus purpuram induit, statimque in Galliam transitum parans, ex provincia omnem pene militem abrasit. (52) Constantinus (A. D. 407) imperator allectus, quidquid residuum erat militaris roboris exhausit; sed alter a Theodosio, alter ab Honorio interfecti, rebus humanis, ludibrio fuere; copiarum quæ illos ad bella secutæ fuerant, pars occisa, pars post fugam ad superiores Britan dam vallum fecerat, firmo de lapide collocarunt (lib. 1, cap 13); nusquam ille tamen ad vallum seu fossam refert quæ ab Adriano aut Antonino cœpta fuerat. (48) Constantinum. Constantinus Magnus. (49) Brevi rerum potitus. a. s. d. e. f. l. m.; brevi rerum potitus imperio, c. (50) Collocavit. Vide notam 53 infra. (51) Maximus. Hispania oriundus (quamvis ab Ethelwardo, Henrico Huntingdon, et quibusdam aliis, quasi hac insula oriundus dicatur) proclamatus (45) Ambo apud insulam diem functi. Severus Eboraci obiit 4 Febr. a. D. 211, ubi etiam obiit C est imperator in Britannia, anno 383, unanimi tum Constantius 25 Julii 306. (46) Supremo sunt honore. a. d. e. f. l. m; summo ibi honore, c.; summo sunt honore, s. (47) Fossam. Celeberrimum illud Romanorum dominationis monumentum vulgo dictum Severi Vallum, hic ut fossa, et non vallum describitur. Sic quoque Beda loquitur: « Non muro, ut quidam æstimant, sed vallo distinguendam putavit (lib. 1, c. 5). » Ubi vero de secunda ad Romanos missione (a. D. 416) verba fuit, Beda iterum ad Severi Vallum alludit dicens : « Murum a mari ad mare recto tramite inter urbes quæ ibidem ob metum hostium factæ fuerant, ubi et Severus quon militum, tum provincialium voto. Victus a Theodosio captusque, interfectus est a militibus a. D. 388. Florentius Worcestriensis Maximi necem ad annum 386 refert. (32) Constantinus. Imperante Honorio (a D. 407), in Britannia seditio exorta est, duoque pseudo-imperatores, Marcas et Gratianus electi vicissim et trucidati sunt. Gregarius miles, nomine Constantinus, ad honorandum Constantini Magni memoriam postea electus est. Cum jam regnasset tres circiter annos, in Arelatensi obsidione captus atque interfectus est 28 Novembris 411, imperiumque Honorio redditum. |