Monachis preficitur. Ex hoc Reginbaldum ex Auguftensi coenobio ad Ebersbergensem Abbatiam translatum fuisse, satis quidem constat; ast chronotaxis admitti, neutiquam potest; Annalistae enim S. Vlricani et Catalogi Abbatum, Reginbaldum primum an 1012. S. Afrae Abbatiam obtinuisse, vnanimi consensu confirmant. Idem Chronicon adserit: Regin boldus vero cum vndecim annis Ebersbergensi Abbatiae praefuisset ad regendam Abbatiam apud Lorsam sustollitur. Hanc adsertionem Editor Codicis monasterii Laurisheimensis T. I. p. 162. in notis falsam esse, et Reginbaldum ante annum 1019. eiusdem monasterii Abbatiae praefici haud potuisse, clare demonstrat. ) Frideboldi Abbatis rogatu, Berno Abbas Augiensis vitam S. Vdalrici Ep. a Gebehardo inchoatam, cultiori stilo efformauit. d) Huius viri religiosissimi vita et narratio de controuersiis inter Hermannum Episcopum Augustanum et eumdem ab Vdalscalco Ab- bate conscripta vnacum Calixti. PP. II, Bullis, Archiepiscopi Moguntini et Eginonis epistolis, extant in Henr. Canisii Lec- tion. Antiqq. T. II. Ingolstadii in 4to impressis: item in noua il- larum Editione a Sam. Basnagio adornata T. III. P. II. V. Veithii Biblioth. August. Alphab. XII. p. 113. Braun Notit. Litt. Codd. e) Huius Abbatis pietate et doctrina insignis vitam, merita, et ingenii opera laudat Veithius 1. cit. Alphab. I. p. 200 et seqq. Praeter nar- rationem supra celebratam attribuuntur Vdalscalco Liber de Musica : Epigrammata et Poemata quam plurima; Historiae et Legendae SS. Vdalrici et Afrae, Mauritii, Mariae Magdalenae et aliorum sancto- rum: Hymni de S. Vdalrico S. Afra etc. cum cantu, qui nostro ad- huc tempore frequentari solet. Vita S. Conradi Ep. Constantiensis adserit; ast verisimilior Wittweri adsertio est, qui eum an. 1334. in festo Ascensionis Domini, quod illo anno in quartam Maii diem incidebat, obiisse dicit; nam, vt in P. II. Codicis San. Vlrican; videndum erit, Marquardus Abbas in litteris reuersalibus quinta Junii, et in renuntiationis charta III. Cal. Nouembris an. 1333. scriptis adhuc adparet. Hac animaduersione error infra in Diplomatario p. 276. in nota corrigendus est. |