Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

NAKLADEM BIBLIOTEKI KÓRNICKIEJ.

DRUKIM J. 1, KRASZEWSKIEGO (Dr. W, LEBINSKI).

1877.

[ocr errors]

Nr. 262.

Premiszl dux Polonie 1247 Jul. 1, in Poznania; donat villam Pakolisse monasterio Paradyż.

Pergam. orygin. Dziurki od przywieszenia pieczęci Przemysława księcia, osobno zachowanej. (pieczęć XIII).

Poznań. Bibl. Raczyńsk. Diploma A, 15. — Raczyński, Cod. diplom. Maior. Polon. 26.

In nomine sancté et individue Trinitatis. Cum cuncta bona temporalia transitoria sint et caduca, dignum est et salubre ut de transitoriis lucremur permansura ea Christi pauperibus erogando, qui pro nobis intercessores et advocati existant, pro nostris reatibus summum iudicem exorando. Notum sit igitur universis tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, quod nos Premiszl divina miseratione dux Polonie una cum dilecta matre nostra nomine Adwigis, divina inspirante clementia, conmuni consensu et pari voto contulimus beate et perpetue virgini Dei genitrici Marie et dilectis fratribus de Paradyso Ordinis Cysterciensis, diocesis Poznaniensis, villam quandam nomine Pakolisse cum lacu et omnibus terminis atque attinentiis eiusdem ville ob remunerationem vite eterne, et animarum nostrarum saluti et pie recordationis anime patris nostri ducis Wlodizlavi providere cupientes, predictis fratribus perpetua libertate donavimus possidendam. Ut igitur hec nostra donatio in posterum rata et inconvulsa in evum permaneat, sigilli nostri appensione comunimus, testibus nichilominus idoneis adhibitis quorum hec sunt nomina: domnus Artungus abbas de Lukna, domnus Petrus abbas de Obra, magister Boguphalus de Chirnelin, Predpolcus castellanus de Gnezna, Trebezlavus castellanus de Zhibansim, Iohannes castellanus de Srem, Henricus procurator domini ducis et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M.CC.XLVII in Poznania Kalendas Iulii, Indictione quinta.

Paradysus, Paradyż. Pakolisse, niegdyś osada nad jeziorem Paklica, dziś znikła. Lukna, Łekno. Obra, Obra. Chirnelin, Czerlejno. Zhibansim, Zbąszyń. Srem, Śrem.

Nr. 263.

Boleszlavus dux Polonie 1247 Jul. 3, in cenobio b. Laurencii ante Kalis; ecclesiae Poznaniensi villas Jeligowo et Wiewierczyn cum libertatibus caeterarum ecclesiae praedictae villarum confert.

Pergam. orygin. Sznurek jedwabny wypłowiały, pieczęci nie masz.

Poznań. Archiv. Capituli. I, 2. — Raczyński, Cod. diplom. Maior. Polon. 27.

In nomine sancte Trinitatis amen. Ego Boleszlavus Dei gratia dux Polonie notum facio universis tam presentibus quam futuris, quod ob devocionem et affectum quem habeo ad ecclesiam Poznaniensem et ad dominum Bogufalum episcopum eiusdem ecclesie, petitione ipsius ductus eidem et ecclesie ipsius villas que Gelithovo et Vevorchino nominantur contuli iure perpetuo possidendas, dans carundem villarum inhabitatoribus eandem libertatem, quam habent homines antiquas villas ecclesie inhabitantes, in ipsius diocesi constitutas. Ut autem hec nostra donacio futuris temporibus perpetue firmitatis robur optineat, presentem paginam mei sigilli munimine

« AnteriorContinuar »