Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[blocks in formation]

A. PERSII FLACCI

SATIRAE VI

AD

OPTIMORVM LIBRORVM FIDEM

ACCVRATE EDITAE.

VITA

QVAE VVLGO TRIBVITVR SVETONIO, A. Persius Flaccus natus est pridie nonas Decembres, Fabio Persico, L. Vitellio coss. 1) Decessit vIII kalendas Decembres, P. Mario, L. Asinio Gallo coss.2)

Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus, decessit ad octavum milliarium via Appia, in praediis suis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio, equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum XII Volaterris: inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem, et apud rhetorem Virginium Flavum. Quum esset annorum xvi, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philosophiam est. Sed mox ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer Satiras componere studuit: cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit. Cuius versus in Neronem quum ita se haberet: Auriculas asini Mida rex habet: in hunc modum a Cornuto, ipso nondum mortuo, est emendatus: Auriculas asini quis non habet? ne hoc Nero in se dictum arbitraretur. Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bassum, poetam, et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvenis decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annaeum

1) A. ab V. C. 787, a C. N. 34, d. 4 Dec. 2) A. ab V. C. 815. a C. N. 62, d. 24 Nov.

« AnteriorContinuar »